NOT. IN EPIST. P. P. STAT. AD MARC. 409
dignatur Octavium, aut amore Cleopatrae desciscit in regem: nam ali-ter salvus esse non potuit, nisi confugisset ad servitutem. » Ita ediditdoctissimus Dukerus, in nitida editione Lugd. Bat. 1722. Freinshemiusmancum locum putat, et quatuor verba inserit; Grsevius ejicit nam; etita Lipsius et Gronovius. Anna Fabri pro nam legit p. rom. Ilupertuset Boeclerus cum Freinshemio sentiunt ; Salmasius, Ryckius et Perizo-nius delent nam; et huc propendet ipse cl. Dukerus. Vides quanti flu-ctus in hoc simpulo excitentur; simul vide quam facile sit hos sedare:» dum Antonius varius ingenio, aut successorem Caesaris indignaturOctavium, aut amore Cleopatra desciscit in regem, jam aliter salvusesse non potuit nisi confugisset ad servitutem. » Per se patet : jam sal-vus esse non potuit, scii. Pop. Romanus, ab initio sententia; repetendus;ut bene vidit Gravius.
31. Exercere autem jocos non licet? sic secreto, inquit. I11 priore sen-tentiae parte loquitur Statius; in posteriore respondet Marvius, vel Ti-tius , vel quemcunque alium velis. Pro sic legendum est si : immo licet,inquit adversarius, modo id secreto fiat : cur enim res ludicras et levesorbi exhiberes? Atqui, pergit Statius, refellens hanc objectionem, nonpudet nos in publico spectare etiam levissimos lusus.
35. In summa, nempe ego sum qui traducor: taceat, et gaudeat. Itadistinxi, et sic interpretor; Denique , si reprehensione dignus sum obhoc leve genus scriptionis, quid hoc ad illum? quum ego sim, qui tra-ducor, non ille; quum hoc periculo meo fiat, non illius; itaque ille ta-ceat, utpote in rc qu:e ad eum minime pertineat; et gaudeat meo de-decore, si ita velit. Hic est sensus hujus loci. In summa est denique;Manilius, IV, « Italia in summa, quam rerum maxima Borna Imposuitterris, etc.» Calpurnius Flaccus, Deciam. XI, p. 8o5 edit. Burmann.« In summa, pernicies, vel velle ad me redire, vel nolle. » Vide Justin.XXXVI, I.
37. Et, si videtur, hactenus: sin minus, reprehendemur. Sensus est:Et, si ita tibi videbitur, hactenus, nec ultra, hujusmodi scripta edam:sin minus, id est, si volueris me pergere, reprehendamur (ita enim le-gendum, non reprehendemur ), non ego invidos et malevolos curabo;reprehendant, si velint; ego pergam. Vide Prafat. lib. II ad finem.