Band 
Volumen primum.
Seite
491
JPEG-Download
 

49'

LIBRI QUARTI SILVARUM.

Sollicitat lenem comi sermone Lyncum :ita legentium puto pro dextrœ menste. Ne omnia transcribam , vide pluraexempla, si velis, apud Sil. Ital. VII, 198; VIII, 13y ; Ovid. Pontic. I,2 ; Tibullum non semel, et Propertium. Confirmat hanc mihi conjectu-ram quod saepissime observavi literas c ct / inter se commutatas. ItaOvid. Fast. V, 5a5, «Cara fuit conjux, primae mihi cura juventae Co-gnita, » pro cura, Burmannus conjicit flore; nec duhito quin ita scri-pserit Ovidius. Ecce aliud exemplum ex eodem, Trist. IV, 10, v. 19,ubi Naso loquitur de sua ad studium poetices, etiam a pueritia, pro-pensitate :

At mihi jam puero caelestia sacra placebant,

Inquc suum furtiro Musa trahebat opus.

Vidit acutissimus Ileinsius ccelestia illa sacra non convenire huic locoubi de poetica agitur : ideo notat, « An, Permessia sacra ? tale aliquidlatet. » Lege, « At mihi jam puero Phoebeia sacra placebant: » scriptumerat, ut sœpe in libris, fcebeia ; unde/in c mutata, ccebeia; ex quo fe-cerunt ccelestia.

45. Artificis curis. Totus locus ita habet:

Qui modus in dextra, quanta experientia doctiArtificis curis, pariter gestamina mensaeFingere, et ingentes animo versare colossos?

ubi artificis curis ut Pietat. Abasc. vs. 8, « curasque fatigat Artificum,inquc omni te quaîrit amare metallo; » et Plin. Ilist. Nat. XXXVI, 3,« quo majus periculum curte artificum denuntiaret. » Nihilominus tamenvix fieri potest, ut ita scripserit Statius ; quippe deest epitheton to£ men-sœ quod respondeat et opponatur ingentes colossos in altero senten-tiae membro : hoc modo, « pariter fingere gestamina parvœ mensae, etversare animo ingentes colossos : « ita postulat elegantia, et mos perpe-tuus Statii. Lege :

.... quanta experientia doctiArtificis, curtae pariter gestamina mensaeFingere, et ingentes animo versare colossos?

ita supra, v. 37, parvusque videri sentirique ingens; et Martialis, IX,xliv, 2 , de hac statua, «Exiguo magnus in aere Deus. » Curta mensa estparva mensa ut curta supellex Persio, IV, 82 ; curta tabella Ovid. Fast.II, 4o8, ubi vide Heinsium ; curta peculia Amor. II, 2 : haec enim vox nonsemper denotat rem quœ aliqua parte deficit ; sed simpliciter parvam : utcurtus mulus t et curtus lar seu parva domus Horat. Epist. I, 7, ubi vi-dendus Bentleius. Licet tamen certissimam puto hanc emendationem,in contextum non admisi, quia sensus sine illa constat.

46. Ingentes animo versare colossos? Nam Lysippus colossos caelavit;unum praecipue quadraginta cubitorum Tarenti, quem Fabius Veruco-sus Romam transferre non ausus est, oh difficultatem moliendi, quumtamen inde Herculem transtulerit. Domit.