Band 
Volumen primum.
Seite
517
JPEG-Download
 

LIBER IV, CARMEN IX. 5i 7

Prunorum globus , atque coctanorum?

Non ellychnia sicca , non replictœ

Bulborum tunicae , nec ova tantum? 3o

Non leves alicae, nec asperum far?

Nusquam Cinyphiis vagata campisCurvarum domus uda cochlearum?

Non lardum breve, debilisve perna?

Non Lucanica , non graves Phalisci, 35

Non sal, oxygarumve, caseusve,

Aut panes viridantis aphronitri,

Vel passum psythiis suis recoctum,

Dulci defruta vel lutosa cceno?

Quantum vel dare cereos olentes, 4<’

r8. Prunorum globus, etc. Omit-tit hunc versum Humana editio. —Cod. Par. ed. pr. exhibent. A.

Pro ellychnia, Parm. culi-chnia. — Ed. pr. et cod. Paris, intextu vulgatam tuentur, nisi quodpro ellychnia scribunt elychnia ;at in margine idem cod. reponit :

« N. euliehina s. n. repleta; Pullo-rum t. » A.

3o. Pro ova tantum , Turnebusconjecerat ova tota; quod probarevidetur Morellus. Non opus ullamutatione.

34- Breve. Vulgo, grave; et hochabent eod. Paris, et ed. pr. Videnot. A.

36. Aon sal, oxiporumve. Itaeditiones : Parmensis tamen Oxi-garumve ; quod admisi, propterauctoritatem istius editionis ; sensuatque commodo. Differentiam interoxyporon et oxygarum petere po-tes ex Apicio, I, 32, et 34, ubieorum compositionem liabes ; etvide Columellam, deReRust. XII,57, et doctissimum Listerum ad

locum Apicii. — Ed. prine, oxipo-rumve; et sic in textu cod. Paris,qui ad marg. oxigaron. A.

37. Viridantis. Sic etiam ed. pr.et cod. Par. in textu, qui ad marg.nitidantis. A.

38. 1‘sythiis suis. Cod. Paris. P.uvis , et ad marg. viis. Edit, prine.uvis. A.

4o. Cereos olentes, lleinsius adPrudent. Cathemer.V, 22, ex Parm.restituit olen tes, pro n iten tes; Domi-tius in suis invenit aventes; undeille fecit arentes; » nam, inquit, abarido et paupere cliente mittuntur ;Martialis : Cesset cereus aridi clien-tis. » An vero si cliens aridus sit,ideo cereus recte dicatur aridus?nugic. Verum est olentes; cerei enimex cera odorata fiebant; vide Gro-nov. Observ. in Script. Ecclesiast.c. 5, et lleinsium ad Prudentii lo-cum. Turnebus legebat cereos erattres; Morellus, oratos; frustra. Vcn.alentes; id esset, olentes. — Cod.Par. in textu, arentes, et ad marg.olentes. Ed. pr. arentes. A.