LIBRI QUINTI SILVARUM. 56,
Segue -viris : quidquid duro si Marte gerendumCallaici conjux obit irrequieta mariti ;
hoc est, itidustria et satagens; sensu bono : ncc opus est, ut exemplaplura quieramus. Per Genium potentem intellige Imperatorem.
190. Quo niteat sacri centeno pondere vultus Cœsaris , et propriœ si-gnet cultricis amorem. Supra, ad IV, a, v. 54, legendum monui niteant;quippe vox sacri non ad Caesaris, sed vultus referenda est: sacri vultusCaesaris niteant; non, vultus sacri Cœsaris niteat. Vide exempla quae ibiprotuli. Ita boo carmine, vs. 111, sacratos pedes domini, non pedes sa-crati domini : infra, v. a34, vultus decoros: sanctos vultus apud Auct.Octav. vs. 84o. Sed et si retineas niteat , non fieri potest ut signet rectese habeat ; vide enim constructionem : « Da aurum quo vultus Caesarisniteat et signet amorem cultricis ; » deest aliquid ; dixisse enim debuithoc modo : « Da aurum quo vultus Caesaris niteat, et quod signet amo-rem; » aliter enim manca est sententia. Scripsit,
Quo niteant sacri centeno pondere vultusCaesaris ; et proprie signa cultricis amorem :
da aurum et signa amorem, id est, in basi statua: mentionem fac amorismei erga Csesarem; hoc enim est signare. Ovidius, Metam. II, 3a6, dePhaethonte,
Naides Hesperia- trifida fumautiaflamma
Corpora daot tumulo : signantque hoc carmine saxum :
Hic situs est Phaclon, etc.
Hunc vero Statii locum egregie illustrat Suetonius, Domitian. cap. l3,« Statuas sibi in Capitolio non nisi aureas et argenteas poni permisit,ac ponderis certi. »
20t. Mersumgue in corde dolorem Sanius agit. Loquitur hic Statius deista specie doloris quas per silentium indicatur : patet hoc ex verbis oreligato, et ex comparatione Orpheos, qui « segnis Obstupuit, trislemquerogum sine carmine flevit. » Sensus igitur hoc postulat, sed verba nonefficiunt; quivis enim, etiam clamosissimus, agere potest dolorem mer-sum in corde ; hoc vero loco requiritur mutus. Lege igitur, « mutumquein corde dolorem. » Ovid. Art. Am. III, 702:
Procris ut accepit nomen , quasi pellicis , Aura ,
Excidit : et subito muta dolore fuit ;
Metam. XIII, 538, de Hecuba, «Troades exclamant: obmutuit illadolore, » Noster, Thcb. XI, 632: «Dicentem comes a-gra levat, mu-tumque dolorem Ipsa premit ; » Virgil. Culice, vs. 267 : « Quin miseraEurydice tacito nuerore recessit ; » ita legendum ; vulgo, tanto. Sed necrecte intelligo quid sit hoc loco agere dolorem. Non dubito quin proagit legendum sit alit, id est, fovet , crescere sinit, et amat pro conjugeluctum , ut de Cornelia Lucan. IX, f, a V i rg . dîneid. IV, 2 : « Vul-nus alit venis et caeco carpitur igni ; » Senec. tle Vit. Beat. c. 27 , « invi-
L 36