566 NOTAS IN CARMEN PRIMUM
proponitur. » Christiani melius, qni optimo et piissimo more pauperesad funeralem coenam vocabant ; Chrysostomus in Matthaeum, IlomiliaXXXII : » Cur post mortem tuorum pauperes vocas, e te. » Beiuiaiit.
aH5. In eodem angusta phaselus JEquore, et immensi partem sibi ven-ti icat austri. Optime Gevartius, it eodem angusta, ctc. hoc postulat con-junctio et; it et vendicat. Gronovius tamen vulgatam mavult, Diatrib.c. 4 1 ) tit subintelligatur est. Retinui igitur in eodem; licet minime dubi-tem quin Statius scripserit it. Similiter depravatum Virgilium puto,iEneid. VIII, 588 : -> ipse agmine 1’atlas It medio, chlamyde et pictisconspectus in armis ; » ita legendum puto, quum ut vitetur repetitiopraepositionis in, tum quia ipse alibi hac voce eodem sensu et modoutitur, ut jEn. XI, 90 : “ 1’ost bellator equus positis insignibus VEthonIt lacrimans ; » et XII, 164 : “ bigis it Turnus in albis Bina manu latocrispans hastilia ferro. » Utcunque hoc, restitue hanc vocem Nostro,et seqq. Thebaid. VIII, 617 et seqq.
Sic Pandioniae repetunt ubi fida volucresHospitia , atque larem bruma pulsante relictum ,
Stamqtie super nidos veterisque exordia fatiEnarrant tectis, it truncum ac flebile murmur :
Verba putant, voxque illa tamen non dissona verbis :
ita legendum et distinguendum ; vulgo, « et truncum ac flebile murmurVerba putant; » et Valer. Flacco, IV, 266, de Polluce pugnante cumAmyco Bebrvcio,
Huc alternus et huc, semper cervice reducta,
Serapcr et in digitis, et summi pulvere campi,
Projectusque redit : •
ubi nihil mutandum esse in vocibus digitis et projectus recte vidit Gro-novius , in Errat, et Omiss. Diatr. p. 4> >- Sed occultius mendum latet :si enim legas, « Semper et in digitis et summi pulvere campi, » quidfacies t 5 que? hoc enim abundabit ; quum dixisse oportuerit projectusredit, non projectusque redit. Lege : « semper cervice reducta Semper etin digitis, it summi pulvere campi Projectusque redit. Spumanti qua-lis , etc. » Per se, opinor, patet.
2.52. Et Manes.... locat hospite cymba. Suspicor Statium scripsissehospite ripa, propter prtccedentia, vehit ille merentes protenus ; si enimjam vehit, qnodnam opus istis cymba locat? quum non potuisset vehere,nisi prius in cymba locasset. Nisi dicas esse hysteron proteron. Sed prae-stat hospite ripa; scilicet ulteriore ripa Stygis, ubi purgationis locusfuit; et quam votis maxime appetebant Anima;. Virg. Mo. VI, 3t3:
Stabant orantes primi transmittere cursumTendebantque inanus ripae ulterioris amore ;
cl paulo post, v. 3y4 et seqq.
Unde haec, O Palinure, tibi tam dira cupido ?