mTM
IN CARMEN SECUNDUM LIBRI QUINTI
SILVARUM.
* Pbotbepticos ad Ciuspiscm. Crispinus, Vcctii Bolani filius,sextum decimuin natus annum in militiam adscriptuS est a Domitiano,nobilitate rerum a patre gestarum florentissimus : nam ille comes Do-mitii Corbulonis Armeniam Neroni pacavit. Crispinus, relictus cumfratre, tentatus est a matre poculo venenato; quo crimine mulieremdamnavit imperator. Nunc autem juvenis secedebat in agrum Tarqui-niensem Etrurias : abeuntem prosequitur carmine Papinius, hortatur-que ad aemulationem virtutis paternae. Denique praedicit futuros militia;honores. Domit.
Vebs. i. Saltusque Tagetis Agrum Tarquiniensem intelligit ; nam inEtruria , in agro Tarquiniensi, sulco ab aratore altius impresso, Tagespuerili specie exstitit, ccepitque affari aratorem. Ille vero, terrore con-cussus, clamans totam concivit Etruriam ; quae uno conventu Tagemloquentem audivit. Sermo autem fuit exceptus et scriptus libris Etru-scorum , habitusque est pro aruspicina : inde enim aruspicina sumsitartem et initium. Haec ex Divinatione Cicer, et Dionysii historia. Domit.
8. Quid si militiae, etc. Restitui Quod si; et ita Ven. ; alterum abru-ptius. Infra, v. iHo, loco simillimo !
Quod si te magno tellus frenata parentiAccipiet, quantum ferus exsultabit Araxes ! 1
Here. Surrent. Silv. III, i, 161 -
Quod si dulce decus viridesque resumeret annos,
Da veniam, Alcide, fors huic et pensa tulisses ;
et ita passim : Juvenalis, Sat. XIII, aio :
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullumFacti crimen habet : quod si conata peregit,
Perpetua anxietas, nec menste tempore cessat ;
ita legendum, vel, sed si conata; vulgo, cedo si conata peregit?