Band 
Volumen primum.
Seite
613
JPEG-Download
 

LIBER V, CARMEN III. 6i3

Stamina, quae tepido genitrix super aggere nati 65Orba sedet? vel quae primaevi conjugis ignemAdspicit, obstantesque manus, turbamque tenentemVincit, in ardentem, liceat, moritura maritum?

Major certe illis Superos et Tartara pulsem

Invidia : externis etiam miserabile visu 70

Funus erat. Sed nec modo se Natura dolenti,

Nec Pietas injusta dedit : mihi limine primoFatorum, et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo,

Tartara dura subis ; nec enim Marathonia virgoParcius exstinctum saevorum crimine agrcstum 76Fleverit Icarium, Phrygia quant turre cadentemAstyanacta parens : laqueo quin illa supremosInclusit gemitus : at te, post funera magniHectoris, Haemonio pudor est servisse marito.

Non ego quas fati certus sibi voce canora 80

Inferias praemittit olor; nec rupe quod atra' Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur

sxva : melius istud. Claud. XXXIIIRapt. Pros. I, 53, de Parcis, « Lon-gaque ferratis evolvunt saxula pen-sis ; » id est , aenis staminibus ; Ovid.Metam. XV, 781, vocat' 0 ferreadecreta Sororum: » ferrea jura fa-torum Quintilian. Deci. X, cap. 8;ferrea Clotho Theh. III, 556; et si—milia passim. In MS. Rhod. Gro-novius invenit œquœva; Vcn. habettequeva. — Cod. Paris, ed. prine.sxva. A.

65. Cod. Paris, ed. pr. trepidopro tepido . A.

69. Pro illis, vulgo aliis; etiamapud cod. Paris, et edit. pr. Videnot. Cod. Paris, pro certe, quodhabet ia contextu, ad marg. forte,et a secunda manu pulset pro pul-sem. A.

71. Pro modo, edit. pr. mihi; etsic etiam apud cod. Paris, qui admarg. modo. Cf. not. ad v.69 fin. A.

72. Forte legendum, mihi sta-mine primo Fatorum. Vide not.

77. Pro supremos, prout edide-runt Gevartius et Gronovius, om-nes habent supremo, quod defendifacile potest : sed melius supremos.— Cod. Par. ed. pr. cum ca:teris,supremo. A.

78. Pro at te, Ven. Parm. Rom.et omnes et te. — Ed. prine, et te;ut et tfod. Paris, qui ad marg. tupro te. A.

79. Pro servisse, cod. Par. edit,pr. servire. A.

80. Pro voce canora, Ven. Par-mens. Rom. (ut et cod. Par. et ed.pr. A.) morte canora.