Band 
Volumen primum.
Seite
639
JPEG-Download
 

LIBRI QUINTI SILVARUM. 6Z9

debuit, aliis canentem mores tuos et facta, non tibi ; parum etenimlaudis accessurum erat patri, si illi tantum, non et aliis mores illiuscantaturus fuit filius. Si usquam in hoc opere ’Etiirre^/a litavi, hic factumest : » Meque habitus moresque tuos et facta canentem : » vox habitushoc modo scripta erat in MSS, abit 9 : hoc non intelligentes librarii intibi mutarunt: habitus moresque ut Silv. II, 6, ad fin. « moresque habi-tusque decoros Monstrabit gaudens. » Similiter Ausonius et in re simili,Epicedio nempe in Patrent, vs. 8, ubi pater loquitur, «Vietum, habi-tunl, mores, semper eadem habui; » Silius Italicus, XV, 171 ,

Antiqua* morem patria* cultumquc hahitumquePhocais armisonas inter tenet hospita gentes;

Pomp. Mela, III, 7, de India loquens : « Cultorum habitus moresquedissimiles : lino alii vestiuntur, etc. » Vide quae notavi ad Silv. II, 6,vs. 104. Tenderet cequare Maroni est œquaret Maroni .- vide satis exem-plorum ad II, 6, vs. 71. Quare autem appelletur torvus Maro, cui molleatque facetum annuerunt Musae, non intclligo. Ego potius putarem doctoMaroni. Versus sub nomine Augusti Caes. in vita Virgilii : « Magnaquedoctiloqui morietur Musa Maronis? » incertus auctor in Catalect. Sca-lig. p. 181 ,

Tristia fata tui dum fles in Daphnide Flacci,

Docte Maro, fratrem Dis immortalibus aequas.

68. In ardentem, liceat, moritura maritum. Ita editiones : recte. Necopus est Scriverii et Crucei liceat modo, itura maritum : quanquam siex MS. hanc lectionem hausissent, defendere potuissent loco Ovidii,Trist. V, 14, 37,

Cernis, ut Admeti cantetur, ut Hectoris uxor,

Ausaque in accensos Iphias ire rogos ?

Et liceat modo, ut Met. VIII, 38, « Impetus est illi, liceat modo, ferreper agmen Virgineos hostile gradus; » et Propert. II, 3o, 25,

Mi nemo objiciat, liceat modo, Cynthia , tecumRoscida muscosis antra tenere jugis ;

ita legendum pro libeat tibi, Cynthia, mecum, prout edidit Broukhu-sius. Sed non opus est ulla mutatione in hoc Statii loco. Moritura inardentem maritum, est, super maritum, ut bene explicat Gronovius ,Diatr. c. 51 ; et defendit hanc explicationem, Elench. Antidiatr. c. 7 ;licet exempla quae utroque loco adfert mihi non videantur rem tangere.Optimum adducere potuisset ex Lucano, IX, 160, « Et sacer in Magnitumulos mactabitur Apis; » ubi in plane est super. Si quidquam novan-dum esset, mihi placeret, «in ardentem, liceat, ruitura maritum .- »ut apud Ovidium, Art. Amat. III, 21 ,

Accipe me, Capaneu ; cineres miscebimus, inquitIphias ; in medios desiluitquc rogos ;

et Claud. XXIX, Laud. Serenae, vs. i5i, « prona ruens Capaneia con-