Band 
Volumen primum.
Seite
643
JPEG-Download
 

LIBRI QUINTI SILVARUM. si,j3

92. Quis labor Aonios seno pede ducere campos. Pro labor, Romana ctVeneta editiones habent honor: recte: ita Geneth. Lucani, «Ipsi quospenes est honor canendi; » Parm. dolor. Magis difficile quod sequitur,ducere campos. Gronovius explicat : « duces esse in campis Aoniis, pri-marios principes in campis Aoniis ; seu inctonymice campos pro iis quisunt in campis; ut apud Silium, valles pro feris aut pecudibus qui pa-scuntur in vallibus: Turbata : exemplo valles. Sic naves pro vectoribus seuiis qui sunt in navibus; nemus pro Faunis et Hamadryadibus ; nidi propullis, et similia: » Haec ille, Diatrib. cap. 5 o, et Elench. Antidiatrih.cap. 7. Et quidem nemo potest negare quin vox campos eo sensu sumipossit quo vult vir doctissimus, pro iis qui in campis sunt; nec inficiaseo vocem ducere stepe significare idem quod ducem esse, ut in notisphrasibus ducere exercitum, classem, familiam (de lanistis), chorum,dt similia : valde tamen dubito utrum hae voces conjunctae sumi possintsensu Gronoviano : saltem sine exemplo phraseos non admittendum hocputo. Analogia enim res est incertissima, nec ab hac sola quidquamtuto concludendum. Sed et si hoc concedamus, quomodo, quteso, ducipossunt campi seno pede? Caute tamen ha-c dicta velim, utpote contrasententiam viri lingua: latinas scientissimi : et tamen est quod illi op-ponam a viro magno adnotatum ad Ilorat. Carm. III, 3 , vs. 66, in refere simili : « neque enim sequitur quia ducere muros recte dixeris, ideote et ductor murorum recte dicturum; non magis quam dux murorum.Esus et consuetudo, non analogia, loquendi normam faciunt.» Ilacille verissima, et in re poetica maxime observanda : his enim neglectis,passim lapsus est Gronovius. Egregie de hac re Quintilianus, Instit.Orat. I, 6: «Non enim quum primum fingerentur homines analogiademissa csclo formam loquendi dedit; sed inventa est postquam loque-bantur, et notatum in sermone quid quo modo caderet. Itaque non ra-tione nititur, sed exemplo; nec lex est loquendi, sed observatio: ut ip-sam analogiam nulla alia res fecerit, quam consuetudo. » Ne dubitesquin Statius scripserit, « Quis honor Aonios seno pede ducere cantus; »ut visum fuit Gronovii amico. Ducere cantus est canere, ut ducere bel-lum apud Virgilium, rEneid. VIII, 55 , bellare; ducere dolorem, dolereapud Sil. Italie. VIII, a I a ; ducere volatus apud eumdem, XII, 101, vo-lare; ducere suspiria apud Nostrum, Theb. IX, 711, suspirare; ducerevirides annos pro in juventa esse apud Ovidium, Art. Amator. III, 61 :« Dum licet, et virides etiainnunc ducitis annos, Ludite : » ita legendum ;vulgo, veros editis annos; pro quo MS. Regius habet riceditis, alter edi-dit» : ducere juventam vocat Manilius, V, III; ut ducere senectam hau-tin. et Lucan. V, 535 ; ducere gyros pro gyrare Ovid. Amor. II, 6, 33 :« ducensque per aera gyros Miluus; » et ita legendum puto apud Manii.V, 418 : «Et sinubus gyros ducit, fluctumque figurat; » vulgo sine sensuvires sumit: certe vox gyros latet sub ista vires: educere annos Properi.II, 7, ad cujus eleg. vs. 67, Rroukhusius defendit scripturam loci Ovi-diani, veros editis «n»os. Nollem ita fecisset. Nemesianus, Krlog. IV,

4 t.