P. PAPINII STATII VITA. 5
causam praestitit, quod parum considerate Statii car-men ad Claudiam ipsam examinarunt. Filium quumex Claudia uxore nullum liaberet, infantem sibi Sta-tius adoptavit, quem praematura exstinctum mortecarmine deflevit. Vergens vero ad senium Neapolim,communem ambobus patriam , Claudiam carminerevocavit. Ambigitur, quis superstes fuerit. Albanocertamine, Domitianus Caesar eadem, qua patrem,qui praesens erat, lilium corona, ac item agro Albanodonavit, bisque auro insignivit, splendidoque acmagnifico, cum senatoribus equitibusque Romanis,convivio suscepit, id quod carmine poeta, quod Eu-charisticon inscripsit, testatus est. Quo fit, ut fabulaepotius, quam historiae simile putem, quod ab aliqui-bus proditum est, Statium praeacuto stylo a Domi-tiano confossum. Supersunt vero ad haec usque tem-pora haec Statii opera, Thebais , ut ipsemet cecinit,multa cruciata lima atque idcirco durior et in-concinnior alicubi quibusdam videtur, quam JuniiMaximi, viri eloquentissimi, judicio monituque pu-blicavit. Antimachum argumento tantum imitatus,nam phrasi ille tumidus et laxus, hic durus et arctior.Item Achilleis imperfecta, in qua longe plus doctisquibusdam , quam in Thebaide praestare videtur.Non defuere etiam, qui Achilleida ipsam perfectamfuisse existimarint, sed reliquum , quod deest, de-perditum , ut etiam diutius Silvae fuerunt, alii, quodhabemus, integrum esse, utrique magno, ut puto,acti errore, et manifestis pridem argumentis explosi.Proditum est, quum Achilleida esset descripturus ,