Band 
Volumen quartum.
Seite
16
JPEG-Download
 

TESTIMONIA ET JUDICIA

16

quam descendere faciunt, qui ne quidem aut arma manuaut frena remittit; verum, sicut erat, rectos defert in Tar-tara currus, ut magnifice ac luculenter de eo Statius canit.

M. Ant. Sabellicus, Annotat.

Velles Papinium Statium tam dextro genio Thebas fortis-simumque Achillem, quam Silvas decantasse. Si non majusnomen, majorem certe gratiam inde haud dubio reportasset.Nulli unquam poetarum , quod sciam, magis proprium fuitsubito cestro incalescere, atque ubi incaluisset, fortius fe-liciusque debacchari, ut quantumcumque Phoebum hau-serit : ac nescio an etiam majorem, eodem calore confestimreddat, Cuperes, dixi, omnem ejus operam in Silvis locatam;nihil est illis amabilius, floridius, magisque poeticum.

A. Janus Parrhasius, Epist. Qucestion. 55.

Papinius , poeta celeberrimus, et ob exactam rerum noti-tiam , suumque peculiare dicendi genus , non omnibus satisobvius. Cujus ego studiosus quum semper fuerim, etc.

J. Baptista Pius , ad Sidonium Epistolar. lib. II.

Papinius, elegantissimus poeta.

Philippus Beroaldus, ad Propertium, lib. II, EI. 33.

Lege Statium in Theb. X, mortem Capanei luculentissi-mis versibus enarrantem.

Mariangelus Accursius, in Dia tribis, pag. g3.

Ejusdem significationis intellectum latenti sed acri judiciosubesse in doctis tantorum operum orsis apud Ovidium Papi-niumque crediderim.