PRAEFATIO.
C^uum a bibliopola honestissimo, provocatus ad Liviihistorias edendas accingerer, et cujus potissimum edi-toris textum transcribi juberem, animo mecum agita-rem, haud diu dubium esse poterat, quin textus Dra-Itenborchianus pro fundamento habendus esset. Tantaenim in eo viro fuit consuetudinis latinae et inprimisLivianae peritia, tam acre atque subactum judicium,ut, nisi interdum nimia et-ut ita dicam-superstitiosaquaedam codicum reverentia eum prohibuisset quominus meliora admitteret, minus profecto recentiori-bus laudis foret ex emendatius constituto textu. Eamyero ob causam nostrum duximus, non solum antiquio-res editores, praesertim Gronoyium et Crevierum, dili-genter examinare, et, si quid auri habent, eo ad no-tram editionem ornandam uti, sed etiam recentioresconsulere et quae rectius hi dederunt, in usum nostrumConvertere, Scilicet post Prakenborchum egregii dein-ceps exstiterunt viri, Ernesti, Stroth, Doeying, Ruperti,Kreyssig, Walch, Heusinger, qui suas quisque symbo-las dederunt, quae ad criticam textus constitutionempertinerent, Atque his quidem subsidiis recentissimidupnmri, Tafel et Baumgarten t Crusius, in parandiseditionibus usi sunt, adeo ut horum libri a critica ra-tione maxime satisfacere videantur.