4
T. Livii Lib. 1. Cap, i — 3*
salubre ac frugiferum , omnis te exempli documenta in il-lustri posita monumento intueri: inde tibi tuaeque rei-publicae, quod imitere, capias : inde, foedum inceptu, foe-dum exitu, quod vites. Celerum aut me amor negotiisuscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major,nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quamcivitatem tam serae avaritia luxuriaque immigraverint;nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae ho-nos fuerit. Adeo, quanto rerum minus, tanto minus cu-8 piditatis erat. Nuper divitiae avaritiam, et abundantesvoluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundiperdendique omnia invexere. Sed querelae, ne tum qui-dem gratae futurae, quum forsitan et necessariae erunt,ab initio certe tantae ordiendae rei absint. Cum bonispotius ominibus votisque ac precationibus deorum dea-rumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentiusinciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperosdarent.
I. Jam primum omnium satis constat, Troja capta, inceteros saevitum esse Trojanos; duobus, Aenea Antenore-que, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendaequeHelenae seinper auctores fuerant, oinne jus belli Achivos2 abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multi-tudine Ilenetum, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, etsedes et ducem, rege Pylaemene ad Trojam amisso, quae-rebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum: Eu-
f aneisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis,lenetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem pri-mum egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoq.ue inde3 Trojano nomen est, gens universa Veneti appellati. Ae-nean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora ini-tia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse:inde in Siciliam quaerentem sedes delatum: ab Siciliaclasse Laurentem agrum tenuisse: Trojae et huic loconomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immensoprope errore nihil, praeter arma et naves, superesset,quum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aborigines-que, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advena-4 rum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex indefama est: alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea,deinde affinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructaeacies constitissent, -priusquam signa canerent, processisseLatinum inter primores, ducemque advenarum evocasse