6
T. Livii Lib. Jf. Cap. 4 — 6.
3 rem nominis sni nnncnpat. Is Ascanins, nbicunqne et qua-cunque matre genitus, (certe natum Aenea constat) abun-dante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant)atque opulentam urbem matri, seu novercae, reliquit: no-vam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae, ab situporrectae in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter La-vinium et Albam Longam coloniam deductam triginta fer-
3 me interfuere anni. Tantum tamen opes creverant, maximefusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae, nec deinde, in-ter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilisregni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli aliiaccolae ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinis-que fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis
4 natus. Is Aenean Silvium creat: is deinde Latinum Sil-vium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appel-lati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albaeregnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Ca-pye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulae am-nis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit.
g Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Sil-vius, a patre accepto iqtperio, regnat. Aventino, fulmineipse ictus, regnum per manus tradidit. Is, sepultus in eocolle, qui nunc est pars Romanae urbis, cognomen collifecit. Proca deinde regnat: is Numitorem atque Amuliumprocreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum
5 vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit,quam voluntas patris aut verecundia aetatis. Pulso fratre,Amulius regnat: addit sceleri scelus: stirpem fratris vi-rilem interimit: fratris filiae Rheae Silviae per speciemhonoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitatespem partus adimit.
IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo ur-bis, maximique secundum deorum opes imperii princi-pium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partumedidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae ho-nestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.Sed nec dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a cru-delitate regia vindicant. Sacerdos vincta in custodiam da-
3 tur; pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte qua-dam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis,nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis; et, possequamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibusdabat. Ita velut defuncti regis imperio, in proxima allu-vie, ubi nunc ficus Ruminalis est, (Romularem vocatamferunt) pueros exponunt. Vastae tum in iis locis solitu-
3 dines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quoexpositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lu-pam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem
\
1;
r
f
£
s
<3
x
F
<1
t
r
n
1
t
q
t
n
li
Itsd
r
IIIr
q
i
t
s
i
f
s
8
C
I
\
I
♦
1
I
I