i6
T. Livii Lib. 1 . Cap.. 17—19.
nuncia, inquit, Romanis, Coelestes ita velle, ut mea Romacaput orbis terrarum sit: proinde rem militarem colantisciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas ar-mis Romanis resistere posse. Haec, inquit, locutus, subli-
5 mis abiit. Mirum quantum illi viro, nuncianti haec,fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebemexercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit.
XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cu-pido versabat; necdum ad singulos, quia nemo magnopereeminebat in novo populo, pervenerat: factionibus interordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne, quia postTatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in socie-tate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporiscreari regem volebant. Romani veteres peregrinum re-
2 gem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamenomnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Ti-mor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio,exercitum sine duce, multarum circa civitatium irritatisanimis, vis aliqua externa adoriretur. Et esse igitur ali-quod caput placebat; et nemo alteri concedere in animuminducebat. Ita rem inter se centum Patres, decem decu-riis factis, singulisque in singulas decurias creatis, qui
3 summae rerum praeessent, consociant. Decem imperita-bant, unus cum insignibus imperii et lictoribus erat:quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnesin orbem ibat: annuumque intervallum regni fuit. Id abre, quod nunc quoque tenet nomen, Interregnum appel-latum. Fremere deinde plebs, multiplicatam servitutem,centum pro uno dominos factos: nec ultra nisi regem, et
4 ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent eamoveri Patres, offerendum ultro rati, quod amissuri erant,ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, utnon plus darent juris, quam detinerent: decreverunt enim,ut, quum populus regem jussisset, id sic ratum esset, siPatres auctores fierent. Hodieque in legibus magistrati-busque rogandis usurpatur idem jus, vi adempta: prius-quam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum
5 eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concioneadvocata, Quod bonum, faustum, jelixque sit, inquit,Quirites, regem create, ita Patribus visum est. Patresdeinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur,crearitis, auctores Jient. Adeo id gratum plebi fuit, ut,ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent juberent-que, ut senatus decerneret, qui Romae regnaret.
XVIII. Incluta justitia religioque ea tempestate Nu-mae Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultis-simus vir, ut in illa quisquam aetate esse poterat, omnisdivini atque humani juris. Auctorem doctrinae ejus, quianon exstat alius, falso Samium Pythagoran edunt: quem,
Servio