24
T. Livii Lib. L Cap. 27. 28.
viam tigillo, capite adoperto, velut sub jugam misit ju-venem. Id Iiodie quoque publice semper refectum manet.Sororium tigillum vocant. Horatiae sepulcrum, quo lococorruerat icta, constructum est saxo quadrato.
XXVII. Nec diu pax Albana mansit. Invidia vulgi,quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit,vanum ingenium dictatoris corrupit; et, quoniam rectaconsilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popula-rium animos coepit. Igitur, ut prius in bello pacem,sic in pace bellum quaerens , quia suae civitati animorumplus, quam virium, cernebat esse, ad bellum palam atqueex edicto gerundum alios concitat populos: suis per spe-
2 ciem societatis proditionem reservat. Fidenates, coloniaRomana, Vejentibus sociis consilii assumptis, pacto trans-itionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur.Ouiim Fidenae aperte descissent, Tullus, Metto exercitu-que ejus ab Alba accito, contra hostes ducit. Ubi Anie-nem transiit, ad confluentes collocat castra. Inter eumlocum et Fidenas Vejentium exercitus Tiberim transierat.
3 Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu: insinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus ad-versus Vejentem hostem dirigit suos: Albanos contra le-gionem Fidenatium collocat. Albano non plus animi erat,quam fidei. Nec manere ergo, nec transire aperte ausus,sensim ad montes succedit. Inde, ubi satis subisse seseratus est, erigit totam aciem: flucluansque animo, ut te-
4 reret tempus, ordines explicat. Consilium erat, qua for-tuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo esseRomanis, qui proximi steterant, ut nudari latera sua so-ciorum digressu senserunt: inde eques citato equo nun-ciat regi, abire Albanos. Tullus in re trepida duodecimvovit Salios, fanaque Pallori ac Pavori. Equitem, claraincrepans voce, ut hostes exaudirent, redire in proeliumjubet: nihil trepidatione opus esse : suo jussu circumduciAlbanum exercitum , ut Fidenatium nuda terga invadant ,
5 Idem imperat, ut hastas equites erigere jubeat. Id factummagnae parti peditum E.omanorum conspectum abeuntisAlbani exercitus intersepsit. Oui viderant, id, quod abrege auditum erat, rati, eo acrius pugnant. Terror adhostes transit: et audiverant clara voce dictum, et magnapars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, la-
6 tine sciebant. Itaque, ne subito ex collibus decursu Al-banorum intercluderentur ab oppido , terga vertunt. In-stat Tullus, fusoque Fidenatium cornu, in Vejentem, alienopavore perculsum, ferocior redit. Nec illi tulere impe-tum : sed ab effusa fuga flumen objectum a tergo arcebat.Quo postquam fuga inclinavit, alii, arma foede jactantes,in aquam caeci ruebant; alii, dum cunctantur in ripis,