Band 
Vol. I.
Seite
33
JPEG-Download
 

le

i.

;a

m

>-

)-

is

ia

is

s ,m

«J

IS

ia

i-

l-

'h

o.

m

3 -

ie

i-

:0

a.

s-

0 -

bi

i-

1-

in

i-

ia

m

e-

?a

ii-

i-

es

m

in

m

n-

ni

ia

A . U . C . 138 — 176. A . C . 616 — 578. 33

gloria fuit. Utrinque ab cornibus positos, quum jam pel-leretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab la-teribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones,ferociter instantes cedentibus , sed subito in fugam aver-terent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et paucitenuere; maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibusin flumen acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis 4ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium(votum id Vulcano erat) ingenti cumulo accensis, pergitporro in agrum Sabinum exercitum inducere. Et, quan-quam male gesta res erat, nec gesturos melius sperarepoterant; tamen, quia consulendi res non dabat spatium,iere obviam Sabini tumultuario milite: iterumque ibi fusi,perditis jam prope rebus, pacem petiere.

XXXVIII. Collatia, et quicquid circa Collatiam agrierat, Sabinis ademptum. Egerius (fratris hic filius eratregis) Collatiae in praesidio relictus: deditosque Collati-nos ita accipio, eamque deditionis formulam esse. Rex 2interrogavit: Estisne vos legati oratoresque, missi a populoCollatino, ut vos populumque Collatinum dederetis ? Sumus.Estne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditisnevos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, termi-nos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in meampopulique Romani ditionem ? Dedimus. At ego recipio.Bello Sabino perfecto, Tarquinius triumphans Romam 3rediit. Inde priscis Latinis bellum fecit; ubi nusquamad universae rei dimicationem ventum est. Ad singulaoppida circumferendo arma, omne nomen Latinum do-muit. Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium,Ameriola, Mednllia, Nomentum, haec de priscis Latinis,aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deindeest facta. Majore inde animo pacis opera inchoata, quamquanta mole gesserat bella: ut non quietior populus aomiesset, quam militiae fuisset. Nam et muro lapideo, cujus 4exordium operis Sabino bello turbatum erat, Urbem, quanondum munierat, cingere parat: et infima Urbis locacirca forum aliasque interjectas collibus convalles, quiaex-planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis e fa-stigio in Tiberim ductis siccat: et aream ad aedem inCapitolio Jovis, quam voverat bello Sabino, jam praesa-giente animo futuram olim amplitudinem loci, occupatfundamentis.

XXXIX. Eo tempore in regia prodigium visu even-tuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Servio Tullionomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu.Plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum ortoexcitos reges. Et quum quidam familiarium aquam adrestinguendum ferret, ab regina retentum: sedatoque eamtumultu moveri vetuisse puerum,* donec sua sponte ex-Livius P. I. C