9 °
T. Livii Lib, II. Cap. 52 — 54 .
victoria elatos confestim missas. Tum quoque male pugna-tum est, et Janiculum hostes occupavere: obsessaque urbsforet, super bellum annona premente, (transierant enimEtrusci Tiberim) ni Horatius consul ex Volscis esset re-vocatus: £deoque id bellum ipsis institit moenibus, ut pri-mo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam
2 Collinam. Ibi quanquam parvo momento superior Romanares fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo,in futura proelia id certamen fecit. A. Virginius et Sp.Servilius consules fiunt. Post acceptam proximam pugnaecladem Vejentes abstinuere acie. Populationes erant, etvelut ab arce Janiculi passim in Romanum agrum impe-tus dabant: non usquam pecora tuta, non agrestes erant.
3 Capti deinde eadem arte sunt, qua ceperant Fabios. Se-cuti dedita opera passim ad illecebras propulsa pecora,praecipitavere in insidias. Quo plures erant, major cae-des fuit. Ex hac clade atrox ira majoris cladis causa at-que initium fuit. Trajecto enim nocte Tiberi, castra Ser-vilii consulis adorti sunt oppugnare. Inde fusi magnacaede in Janiculum se aegre recepere. Confestim consulet ipse transit Tiberim, castra sub Janiculo communit.
4, Postero die, luce orta, nonnihil et hesterna felicitatepugnae ferox, magis tamen, quod inopia frumenti, quam-vis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia,temere adverso Janiculo ad castra hostium aciem erexit;foediusque inde pulsus, quam pridie pepulerat, interventucollegae ipse exercitusque ejus est servatus. Inter duasacies Etrusci, quum in vicem his atque illis terga darent,occidione occisi. Ita oppressum temeritate felici Vejensbellum.
IJI. Urbi cum pace laxior etiam annona rediit, etadvecto ex Campania frumento, et, postquam timor sibicuique futurae inopiae abiit, eo, quod abditum fuerat,prolato. Ex copia deinde otioque lascivire rursus animi;et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere.Tribuni plebem agitare suo veneno, agraria lege ,• in resi-stentes incitare Patres, nec in universos modo, sed in sin-
2 gulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariae le-gis, T. Menenio diem dicunt. Invidiae erat amissum Cre-merae praesidium, quum haud procul inde stativa consulhabuisset. Eum oppresserunt: quum et Patres haud mi-nus, quam pro Coriolano, annisi essent, et patris Agrippae
3 favor haud dum exolevisset. In multa temperarunt tri-buni: quum capitis anquisissent, duo millia aeris damnatomultam dixerunt. Ea in caput vertit. Negant tulisseignominiam aegritudinemque : inde morbo absumptum esse.Alius deinde reus Sp. Servilius, ut consulatu abiit. C.Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni, abL. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta, non, ut Mene-