ex his domum suam obsessam a familia armata nunciaret,ferendum auxilium putaretis. Jupiter optimus maximus,exsulum atque servorum septus armis, nulla humana opedignus erat? Et hi postulant, ut sacrosancti habeantur, qui- 8bus ipsi dii neque sacri, neque sancti sunt ? At enim, divi-nis humanisque obruti sceleribus, legem vos hoc anno perla-turos dictitatis? Tum hercule illo die, quo ego consul sumcreatus, male gesta respublica est, pejus multo, quam quumP. Valerius consul periit, si tuleritis. Jam primum omnium,inquit, Quirites, in Volscos et Aequos mihi atque collegaelegiones ducere in animo est. Nescio quo fato magis bel- glantes, quam pacati, propitios habemus deos. Quantum pe-riculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exsulibusobsessum scissent, suspicari de praeterito, quam re ipsa ex-periri, est melius.
XX. Moverat plebem oratio consulis: erecti Patresrestitutam credebant rempublicam: consul alter, comesanimosior, quam auctor, suscepisse collegam prioremactionem tam gravis rei facile passus, in peragendis con-sularis officii partem ad se vindicabat. Tum tribuni, elu- 9dentes velut vana dicta, persequi quaerendo, quonam mo-do exercitum educturi consules essent, quos delectum haberenemo passurus esset ? Nobis vero, inquit Ouinctius, nihil de-lectu opus est; quum, quo tempore P. Valerius ad recipien-dum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba jurave-rint , conventuros se jussu consulis, nec injussu abituros.Edicimus itaque, omnes, qui in verba jurastis, crastina diearmati ad lacum Regillum assitis. Cavillari tum tribuni, 3et populum exsolvere religione velle: privatum eo tem-pore Quinctium fuisse, quum sacramento adacti sint. Sednondum haec, quae nunc tenet seculum, negligentia deumvenerat: nec interpretando sibi quisque jusjurandum etleges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accom-modabat. Igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes 4erat, de proferendo exercitu agere: eo magis, quod, etaugures jussos adesse ad Regillum lacum, fama exierat, lo-cumque inaugurari, ubi auspicato cum populo agi posset;ut, quicquid Romae vi tribunicia rogatum esset, id comitiisibi abrogaretur. Omnes id jussuros, quod consules vellent ;neque enim provocationem esse longius ab urbe mille pas-suum; et tribunos, si eo adveniant, in alia turba Quiritiumsubjectos fore consulari imperio. Terrebant haec: sed ille 5maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctiusdictitabat, Se consulum comitia non habiturum. Non itacivitatem aegram esse, ut consuetis remediis sisti possit.Dictatore opus esse reipublicae, ut, qui se moverit ad solli-citandum statum civitatis, sentiat, sine provocatione dictatu-ram esse.
XXI. Senatus in Capitolio erat. Eo tribuni cum per-
H2