Band 
Vol. I.
Seite
233
JPEG-Download
 

£>33

A. U. C. 365. A. C. 389.

stro conjugem ac liberos vehens inter ceteram turbam,quae inutilis bello urbe excedebat; salvo etiam tum discri-mine divinarum humanarumque rerum, irreligiosum ra-tus, sacerdotes publicos sacraque populi Romani pedibusire, ferrique, se ac suos in vehiculo conspici; descendereuxorem ac pueros jussit, virgines sacraque in plaustrumimposuit: et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.

XLI. Romae interim, satis jam omnibus, ut in talire, ad tuendam arcem compositis, turba seniorum, domosregressa, adventum hostium obstinato ad mortem animoexspectabat. Oui eorum curules gesserant magistratus, utin fortunae pristinae honorumque aut virtutis insignibusmorerentur, quae augustissima vestis est tensas ducenti-bus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneissellis sedere. Sunt, qui, M. Fabio pontifice maximo prae- 2fante carmen, devovisse eos se pro patria QuiritibusqueRomanis, tradant. Galli, et quia interposita nocte a con-tentione pugnae remiserant animos, et quod nec in acieancipiti usquam certaverant proelio, nec tum impetu autvi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum in-gressi postero die urbem patente Collina porta, in forumperveniunt, circumferentes oculos ad templa deum arcem-que, solam belli speciem tenentem, Inde, modico relicto 3praesidio, ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio im-petus fieret, dilapsi ad praedam vacuis occursu hominumviis, pars in proxima quaeque tectorum agmine ruunt;pars ultima, velut ea demum intacta et referta praeda,petunt. Inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua 4fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foroloca conglobati redibant: ubi eos, plebis aedificiis obsera-tis, patentibus atriis principum, major prope cunctatiotenebat aperta , quam clausa invadendi: adeo liand secusquam venerabundi intuebantur in aedium vestibulis seden-tes viros, praeter ornatum habitumque humano augustio-rem , majestate etiam , quam vultus gravitasque oris praese ferebat, simillimos diis. Ad eos velut simulacra versi 5quum starent, M. Papirius unus ex his dicitur Gallo, bar-bam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti,scipione eburneo in caput incusso iram movisse; atque abeo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucida-tos. Post principum caedem nulli deinde mortalium parci,diripi tecta, exhaustis injici ignes.

XLII. Ceterum, seu non omnibus delendae urbis li-bido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum, et osten-tari quaedam incendia terroris causa, si compelli ad de-ditionem caritate sedium suarum obsessi possent; et nouomnia concremari tecta, ut, quodcunque superesset urbis,id pignus ad flectendos hostium animos haberent; nequa-quam perinde atque in capta urbe prima die aut passim