A. U. C. 428 — 429- c • 325 — 324 . 337
staret, et, Publiliam, imminentem hostium muris, avocariab spe capiendae in dies urbis, haud e republica esset;actum cum tribunis est, ad populum ferrent, ut, quumPublilius Philo consulatu abisset, pro consule rem gere-ret, quoad debellatum cum Graecis esset. L. Cornelio 7(quia ne eum quidem in Samnium jam ingressum revocariab impetu belli placebat) literae missae, ut dictatorem co-mitiorum causa diceret. Dixit M. Claudium Marcellum :ab eo magister equitum dictus Sp. Postumius. Nec tamenab dictatore comitia sunt habita , quia, vitione creatus es-set, in disquisitionem venit. Consulti augures, vitiosumvideri dictatorem, pronunciaverunt. Eam rem tribunisuspectam infamemque criminando fecerunt. Nam neque 8facile fuisse id vitium nosci, quum consul oriens nocte si-lentio diceret dictatorem: neque ab consule cuiquam publiceprivatimque de ea re scriptum esse: nec quemquam morta-lium exstare, qui se vidisse aut audisse quid dicat , quodauspicium dirimeret: neque augures divinare Romae seden-tes potuisse, quid in castris consuli vitii obvenisset. Cuinon apparere, quod plebejus dictator sit, id vitium auguri-bus visum? Haec aliaque ab tribunis nequicquam jactata: 9tamen ad interregnum res redit: dilatisque alia atque aliade causa comitiis, quartusdecimus demum interrex L. Ae-milius consules creat C. Poetelium, L. Papirium Mugilla-num. Cursorem in aliis annalibus invenio.
XXIV. Eodem anno Alexandriam in Aegypto prodi-tum conditam; Alexandrumque, Epiri regem, ab exsuleLucano interfectum, sortes Dodonaei Jovis eventu affir-masse. Accito ab Tarentinis in Italiam data dictio erat,caveret Acherusiam aquam Pandosiamque urbem : ibi fatisejus terminum dari. Eoque ocius transmisit in Italiam, ut 2quam maxime procul abesset urbe Pandosia in Epiro etAcheronte amni, quem ex Molosside fluentem in stagnainferna accipit Thesprotius sinus. Ceterum (ut ferme fu- 3giendo in media fata ruitur) quum saepe Bruttias Luca-nasque legiones fudisset; Heracleam Tarentinorum colo-niam, Conseptiam ex Lucanis, Sipontumque, BruttiorumTerinam, alias inde Messapiorum ac Lucanorum cepisseturbes, et trecentas familias illustres in Epirum, quas ob-sidum numero haberet, misisset; haud procul Pandosia,urbe imminente Lucanis ac Bruttiis finibus, tres tumulosaliquantum inter se distantes insedit, ex quibus incursio-nes in omnem partem agri hostilis faceret. Et ducentos 4ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, utpleraque ejus generis ingenia sunt, cum fortuna mutabi-lem gerentes fidem. Imbres continui, campis omnibusinundantes, quum interclusissent trifariam exercitum amutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine regeerant, improviso hostium adventu opprimuntur: deletis-Livius P. I. Y