Band 
Vol. I.
Seite
371
JPEG-Download
 

37 *

A. U. C. 436 — 439 . A. C. 318 — 315.

tradiderunt. Is, cum L. Fulvio magistro equitum Saticu-lam oppugnare adortus, rebellandi causam Samnitibus de-dit. Duplex inde terror illatus Romanis. Hinc Samnis, amagno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios,haud procul castris Romanorum castra posuit: hinc Sati-culani magno cum tumultu, patefactis repente portis, instationes hostium incurrerunt. Inde pars utraque, spealieni magis auxilii, quam viribus freta suis, justo moxproelio inito Romanos urgent. Et, quanquam anceps di- 3micatio erat, tamen utrinque tutam aciem dictator habuit;quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit, etdiversa statuit signa. Infestior tamen in erumpentes in-cessit : nec magno certamine intra moenia compulit. Tumtotam aciem in Samnites obvertit. Ibi plus certaminisfuit. Victoria sicut sera, ita nec dubia, nec varia fuit. 4Fusi in castra Samnites, exstinctis nocte ignibus, tacitoagmine abeunt: et, spe abjecta Saticulae tuendae, Plistiamipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redde-rent, circumsidunt.

XXII. Anno circumacto, bellum deinceps ab dicta-tore Q. Fabio gestum est. Consules novi, sicut superiores,Romae manserunt: Fabius, ad accipiendum ab Aemilioexercitum, ad Saticulam cum supplemento venit. Neque 2enim Samnites ad Plistiam manserant; sed, accitis ab uo-nio novis militibus, multitudine freti, castra eodem, quoantea, loco posuerant, lacessentesque proelio Romanosavertere ab obsidione conabantur. Eo intentius dictatorin moenia hostium versus, id bellum tantum ducere, quodorbem oppugnabat: securior ab Samnitibus agere, statio-nibus modo oppositis, ne qua in castra vis fieret. Eo fe- 3rocius adequitare Samnites vallo, neque otium pati. Etquum jam prope in portis castrorum esset hostis, nihilconsulto dictatore, magister equitum Q. Aulius Cerreta-nus, magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus,summovit hostem. Tum in minime pertinaci genere pug-nae sic fortuna exercuit opes, ut insignes utrinque cladeset clara ipsorum ducum ederet funera. Prior Samnitium 4imperator, aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset,inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proe-lium integravit. In quem, insignem inter suos cientempugnam, magister equitum Romanus infesta cuspide itapermisit equum, ut uno ictu exanimem equo praecipitaret;nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis, quam irritata,est multitudo. Omnes, qui circa erant, in Aulium, temere 5invectum per hostium turmas, tela conjecerunt. Fratripraecipuum decus ulti Samnitium imperatoris dii dederunt.

Is victorem detractum ex equo magistrum equitum, plenusmaeroris atque irae, trucidavit: nec multum afuit, quincorpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, $am-

Aa 2