Band 
Vol. I.
Seite
384
JPEG-Download
 

T. Livii Lib. IX. Cap. 37 . 38.

384

nos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis literis erudiri

3 solitos. Sed propius est vero, praecipuum aliquid fuissein eo, qui se tam audaci simulatione hostibus immiscue-rit. Sptvus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una,eoqne haud ignarus linguae ejusdem: nec quicquam aliudproficiscentes, quam summatim regionis, quae intrandaerat, naturam ac nomina principum in populis accepere;ne qua inter colloquia insigni nota haesitantes deprehendi

4 possent. Iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibusgaesisque binis armati. Sed neque commercium linguae,nec vestis armorumve habitus sic eos texit, quam quodabhorrebat ab fide, quemquam externum Ciminios saltusintraturum. Usque ad Camertes Umbros penetrasse di-

5 cuntur. Ibi, qui essent, fateri Romanum ausum: intro-ductumque in senatum consulis verbis egisse de societateamicitiaque: atque inde comi hospitio acceptam, nunciareRomanis jussum, commeatum exercitui dierum trigintapraesto fore, si ea loca intrasset; juventutemque Camer-

6 tium'Umbrorum in armis paratam imperio futuram. Haecquum relata consuli essent, impedimentis prima vigiliapraemissis, legionibus post impedimenta ire jussis, ipsesubstitit cum equitatu: et, luee orta, postero die obequi-tavit stationibus hostium, quae extra saltum dispositaeerant: et, quum satis diu tenuisset hostem, in castra seserecepit; portaque altera egressus, ante noctem agmen as- I

7 sequitur. Postero die, luce prima, juga Ciminii montistenebat. Inde, contemplatus opulenta Etruriae arva, mili- •tes emittit. Ingenti jam abacta praeda, tumultuariaeagrestium Etruscorum cohortes, repente a principibus re-gionis ejus concitatae, Romanis occurrunt, adeo incompo-sitae , ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.

8 Caesis fugatisque iis, late depopulato agro, victor Roma-nus, opulentusque rerum omnium copia, in castra rediit.Eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis vene-rant, denunciatum Fabio senatus verbis, ne saltum Cimi-nium transiret. Laetati serius se, quam ut impedire bel-lum possent, venisse, nuncii victoriae Romam revertuntur.

XXXVIf. Hac expeditione consulis motum latiuserat, quam profligatam, bellum. Vastationem namque subCiminii montis radicibus jacens ora senserat, conciverat-que indignatione non Etruriae modo populos, sed Umbriae

2 finitima. Itaque, : quantus non unquam antea, exercitus adSutrium venit: neque e silvis tantummodo promota castra,sed etiam aviditate dimicandi quam primum in camposdelata acies : deinde instructa primo suo stare loco, relictohostibus ad instruendum contra spatio: dein, postquamdetrectare hostem sensere pugnam, ad vallum subeunt.

3 Ubi postquam stationes quoque receptas intra munimen-ta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e

castris