436
Epitomae ,
vicesimum fuit. Eodem anno coronati primum, ob resbello bene gestas, ludos Romanos spectaverunt: palmaequetum primum, translato e Graecia more, victoribus datae.Eodem anno ab aedilibus curulibus, qui eos ludos fece-runt, damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad
3 Bovillas perstrata est. Comitia consularia L. Papirius ha-buit; creavit consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitemet D. Junium Brutum Scaevam. Ipse Papirius praetorfactus, Multis rebus laetus annus vix ad solatium uniusmali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffe-cit; portentoque jam similis clades erat. Et libri aditi, J/quinam finis, aut quod remedium ejus mali ab diis dare-
4 tur. Inventum in libris, Aesculapium ab Epidauro Romamarcessendum. Neque eo anno, quia bello occupati consu-les erant, quicquam de ea re actum: praeterquam quodunum diem, Aesculapio supplicatio habita est,
EPITOME
LIBRI XI,
\£uum Fabius Gurges consul male adversus Samnites pug-nasset, et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, FabiusMaximus pater, deprecatus hanc filii ignominiam , eo maximesenatum movit, quod iturum se filio legatum pollicitus est,idque praestitit. Ejus consiliis et opera filius consul adjutus,caesis Samnitibus , triumphavit. C. Pontium, imperatoremSamnitium, ductum in triumpho securi percussit. Quum ci-vitas pestilentia laboraret, missi legati, ut Aesculapii signumRomam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navemeorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, depor-tavere ; eoque in insulam 'Liberis egresso , eodem loco aedesAesculapio consecrata est. L. Postumius consularis, quoniam,quum exercitui praeesset, opera militum in agro suo ususerat, damnatus est. Cum Samnitibus pacem petentibus foe-dus quarto renovatum est. Curius Dentatus consul, Satnni-tibus caesis , et Sabinis, qui rebellaverant, victis , et in dedi-tionem acceptis, bis in eodem magistratu triumphavit. Colo-niae deductae sunt , Castrum , Sena, Hadria. Triumviri ca-pitales tunc primum creati sunt. Censu acto , lustrum condi-tum est. Censa sunt civium capita ducenta septuaginta duomillia. Plebs propter aes alienum , post graves et Longas se-ditiones, ad ultimum secessit in Janiculum: ,unde a Q. Hor-tensio dictatore deducta est , isque in ipso magistratu deces-sit. Res praeterea contra Volsinienses gestas continet: itemadversus Lucanos, contra quos auxilium Thurinis ferreplacuerat.