Band 
Vol. II.
Seite
8
JPEG-Download
 

8

T. Livii Lib. XXI, Cap. ii — i3.

accedere, neque sollicitare quietae civitatis statum possit.

9 Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, quisenatui satisfaciant : alios, qui Hannibali nuncient, ut exer-citum ab Sagunto abducat , ipsumque Hannibalem ex foe-dere Romanis dedant: tertiam legationem ad res Saguntinisreddendas decerno.

XI. Quum Hanno perorasset, nemini omnium certareoratione cum eo necesse fuit: adeo prope omnis senatusHannibalis erat; infestiusque locutum arguebant Hanno-

3 nem, quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Re-sponsum inde legatis Romanis est, Bellum ortum ab Sa-guntinis, non ab Hannibale esse. Populum Romanum in-juste facere, si Saguntinos vetustissimae Carthaginiensiumsocietati praeponat. Dum Romani tempus terunt legatio-nibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliisoperibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit,stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operumdispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes sti-mulando, nunc spe praemiorum accendit. Ut vero proconcione praedam captae urbis edixit militum fore, adeoaccensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset,

4 nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a proeliisquietem habuerant, nec lacessentes nec lacessiti per ali-quot dies; ita non nocte, non die unquam cessaverant abopere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum op-pidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos ali-quanto atrocior, quam ante, adorta est: nec, qua primumaut potissimum parte ferrent opem, (quum omnia variis

5 clamoribus streperent) satis scire poterant. Ipse Hanni-bal , qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superansaltitudine, agebatur, hortator aderat. Quae quum admo-ta, catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis,muros defensoribus nudasset; tum Hannibal, occasionemratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruen-dum ab imo murum mittit: nec erat difficile opus, quodcaementa non calce durata erant, sed interlita luto, struc-

6 turae antiquae genere. Itaque latius, quam caederetur,ruebat: perque patentia ruinis agmina armatorum in ur-bem vadebant. Locum quoque editum capiunt; collatisqueeo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velutarcem imminentem haberent, muro circumdant: et Sa-guntini murum interiorem ab nondum capta urbis parteducunt. Utrinque summa vi et muniunt, et pugnant: sed,interiora tuendo, minorem in dies urbem Saguntini fa-

7 ciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione, etminuitur exspectatio externae opis ; quum tam procul Ro-mani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paullispertamen affectos animus recreavit repentina profectio Han-nibalis in Oretanos Carpetanosque: qui duo populi, delec-