13
A. U. C. 534. A. C. 220 .
dern m jure verbis disceptare, quum ante, tum maximeSagunto excisa. Nam, si verborum disceptationis res 2esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutatii priore foe-dere, quod mutatum est, comparandum erat? quum inLutatii foedere diserte additum esset, ita id ratum jore,si populus censuisset; in Hasdrubalis foedere nec excep-tum tale qutcquam fuerit, et tot annorum silentio itavivo eo comprobatum sit foedus, ut ne mortuo quidemauctore quicquam mutaretur. Ouanquam, etsi priore foe- 3dere staretur, satis cautum erat Saguntinis, sociis utro-rumque exceptis; nam neque additum erat, iis , qui tuncessent: nec, ne qui postea assumerentur . Et quum assu-mere novos liceret socios, quis aequum censeret, aut obnulla quemquam merita in amicitiam recipi? aut receptosin fidem non defendi? tantum, ne Carthaginiensium sociiaut sollicitarentur ad defectionem, aut sua sponte descis-centes reciperentur. Legati Romani ab Carthagine , sicut 4his Romae imperatum erat, in Hispaniam, ut adirent ci-vitates, ut in societatem pellicerent, aut averterent aPoenis, trajecerunt. Ad Bargusios primum venerunt: aquibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici,multos trans Ibenim populos ad cupidinem novae fortunaeerexerunt. Ad Volcianos inde est ventum : quorum cele-bre per Hispaniam responsnm ceteros populos ab societateRomana avertit. Ita enim maximus natu ex iis in conci- 5lio respondit: Quae verecundia est, Romani, postulare vos,uti vestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, quum,qui id fecerunt, Saguntinos crudelius, quam Poenus hostisperdidit., vos socii prodideritis? Ihiquaeratis socios, censeo,ubi Saguntina clades ignota est. Hispanis populis, sicutlugubre , ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt,ne quis fidei Romanae aut societati confidat. Inde extern- 6pio abire finibus Volcianorum jussi, ab nullo deinde con-cilio Hispaniae benigniora verba tulere. Itaque nequic-quam peragrata Hispania, in Galliam transeunt.
XX. In his nova terribilisque species visa est, quodarmati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. Quum,verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani acmagnitudinem imperii, petissent, ne Poeno, bellum Italiaeinferenti, per agros urbesque suas transitum darent; tan-tus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistrati-bus majoribusque natu juventus sedaretur. Adeo stolida 2inpudensque postulatio visa est, censere, ne in Italiamtransmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se, agros-que suos pro alienis populandos objicere. Sedato tandemfremitu, responsum legatis est, Neque Romanorum in semeritum esse, neque Carthaginiensium injuriam, ob quaeaut pro Romanis, aut adversus Poenos sumant arma. Con-tra ea audire sese, gentis suae homines agris finibusque