15
A. U. C. 534 . A. C. 220.
gentibus mille ducentos. Has copias partim Carthagini ^praesidio esse, partim distribui per Africam jubet. Si-mul conquisitoribus in civitates missis, quatuor milliaconscripta delectae juventutis, praesidium eosdem et ob-sides, duci Carthaginem jubet.
XXII. Neque Hispaniam negligendam ratus, (atqueideo haud minus, quod haud ignarus erat, circumitam abRomanis eam legatis ad sollicitandos principum animos)Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat,firmatque eum Africis maxime praesidiis, peditum Afro-rum undecim millibus octingentis quinquaginta, Liguribustrecentis, Baliaribus quingentis. Ad haec peditum auxilia gadditi equites Libyphoenices (mixtum Punicum Afris ge-nus) trecenti, et Numidae Maurique accolae oceani admille octingentos, et parva Ilergetum manus ex Hispania,ducenti equites: et, ne quod terrestris deesset auxilii ge-nus, elephanti quatuordecim. Classis praeterea data ad jtuendam maritimam oram, (quia, qua parte belli vicerant,ea tum quoque rem gesturos Romanos, credi poterat)quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremesquinque: sed aptae instructaeque remigio triginta et duaequinqueremes erant, et triremes quinque. Ab Gadibus 4Carthaginem ad hiberna exercitus rediit: atque inde, pro-fectus praeter Etovissarn urbem, ad Iberum maritimamqueoram ducit. Ibi, fama est, in quiete visum ab eo juvenemdivina specie, qui se ab Jove diceret duceni in ItaliamHannibali missum: -proinde sequeretur , neque usquam a sedeflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspi- 5cientem aut respicientem, secutum: deinde cura humaniingenii, quum, quidnam id esset, quod respicere vetitusesset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse: tumvidisse, post sese serpentem mira magnitudine cum in-genti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post inse-qui cum fragore coeli nimbum: tum, quae moles ea ,quidve prodigii esset , quaerentem audisse: Vastitatem Ita-liae esse: pergeret porro ire , nec ultra inquireret , sineret-que fata in occulto esse.
XXIII. Hoc visu laetus tripartito Iberum copias tra-jecit, praemissis, qui Gallorum animos, qua traducendusexercitus erat, donis conciliarent, Alpiumque transitusspecularentur. Nonaginta millia peditum, duodecim mil-lia equitum Iberum traduxit. Ilergetes inde, Bargusios- gque, et Ausetanos, et Lacetaniam, quae subjecta Pyre-naeis montibus est, subegit: oraeque huic omni praefecitHannonem, ut fauces, quae Hispanias Galliis jungunt, inpotestate essent. Decem millia peditum Hannoni ad prae-sidium obtinendae regionis data, et mille equites. Post- 3quam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus,rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano;