A. U. C. 534. A. C. 220 .
a 7
paene perierint, quam supersuntj plus spei nactos esse. Atenim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque,quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit. Effi- 5gies, imo umbrae hominum, fame, frigore, illuvie, squaloreenecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque. Ad haec,praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu,quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. Cum hoc.equite, cum hoc pedite pugnaturi estis: reliquias extremashostium, non hostes, habebitis. Ac nihil magis vereor, 6quam ne, vos quum pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalemvideantur. Sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptoreduce ac populo deos ipsos, sine ulla humana ope, commit-tere ac profligare bellum: nos, qui secundum deos violatisumus, commissum ac profligatum conficere.
XLI. Non vereor, ne quis me hoc vestri adhortandicausa magnifice loqui existimet ; ipsum aliter animo af-fectum esse. Licuit in Hispaniam, provinciam meam, quojam profectus eram, cum exercitu ire meo: ubi et fratremconsilii participem ac peric-.uli socium haberem, et Hasdru-balem potius, quam Hannibalem, hostem, et minorem hauddubie molem belli. Tamen, quum praeterveherer navibus aGalliae oram, ad famam hujus hostis in terram egressus,praemisso equitatu, ad Rhodanum movi castra. Equestriproelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna da-ta est, hostem fudi: pedi tum agmen, quod in modum fu-gientium raptim agebatur, quia assequi terra non poteram,regressus ad naves, quanta maxima celeritate potui, tantomaris terrarumque circuitu, in radicibus Alpium obviusfui. Huic timendo hosti utrum, quum declinarem certamen, 3improvisus incidisse videor, an occurrere in vestigiis ejus ?lacessere ac trahere ad decernendum ? Experiri juvat,utrum alios repente Carthaginienses per viginti annos terraediderit, an Udem sint, qui ad Aegates pugnaverunt insu-las, et quos ab Eryce duodevicenis denariis aestimatos emi-sistis : et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Hercu-lis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servuspopuli Romani a patre relictus: quem nisi Saguntinum sce-lus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, do-mum certe, patremque, et foedera Hamilcaris scripta manu.Qui, jussus a consule nostro, praesidium deduxit ab Eryce: 4qui graves impositas victis Carthaginiensibus leges fremensmaerensque accepit: qui decedere Sicilia, qui stipendium po-pulo Romano dare pactus est. Itaque vos ego, milites, noneo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnarevelim ; sed cum indignatione quadam atque ira : velut siservos videatis vestros arma repente contra vos ferentes,Licuit ad Erycem clausos, ultimo supplicio humanorum, 5fame interficere : licuit victricem classem in Africam traji-cere , atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthagi-