6o
T. Livii Lib. XX 11 . Cap. 20 — 22.
amnis os lato agmine ac tam multis simul venientibushaud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt:atque alii vadis, alii sicco litore excepti, partim armati,partim inermes, ad instructam per litus aciem suorumperfugere. Duae tamen primo concursu captae erant Pu-nicae naves, qnatuor suppressae.
XX. Romani, quanquam terra hostium erat, arma-tamque aciem toto praetentam in litore cernebant, haudcunctanter insecuti trepidam hostium classem , naves om-nes, quae non aut perfregerant proras litore illisas, autcarinas fixerant vadis, religatas puppibus in altum ex-traxere : ad quinque et viginti naves ex quadraginta ce-
2 pere. Neque id pulcherrimum ejus victoriae fuit, sedquod una levi pugna toto ejus orae mari potiti erant.Itaque ad Honoscam classe provecti, exscensione ab navi-bus in terram facta, quum urbem vi cepissent, captamquediripuissent, Carthaginem inde petunt: atque, omnemagrum circa depopulati, postremo tecta quoque conjuncta
3 muro portisque incenderunt, Inde jam praeda gravis adLongunticam pervenit classis: ubi vis magna sparti adrem nauticam congesta ab Hasdrubale: quod satis in
4 usum fuit, sublato, ceterum omne incensum est. Neccontinentis modo projectas oras praetervecta, sed in Ebu-sum' insulam transmissum: ubi urbe, quae caput insulaeest, biduum nequicquam summo labore oppugnata, ubi inspem irritam frustra teri tempus animadversum est, adpopulationem agri versi, direptis aliquot incensisque vi-cis, majore, quam ex continenti, praeda parta, quum innaves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem
6 petentes ad Scipionem venerunt. Inde flexa retro classis,reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populo-rum, qui cis Iberum incolunt, multorum et ultimae Hispa-niae legati concurrerunt. Sed, qui vere ditionis imperii-que Romani facti sunt, obsidibus datis, populi ampliusfuerunt centum viginti. Igitur terrestribus quoque copiissatis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem estprogressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius ocea-num concessit.
XXI. Ouietum inde fore videbatur reliquum aestatistempus, fuissetqne per Poenum hostem; sed, praeterquamquod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novasres sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Iler-getum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu reces-sere ad maritimam oram, concitis popularibus, in agrumpacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt.
2 Adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis, aScipione missi, levi certamine, ut tumultuariam manum,fudere omnes; occisis quibusdam captisque, magna parsarmis exuta. Ilie tamen tumultus cedentem ad oceanum