Band 
Vol. II.
Seite
124
JPEG-Download
 

124

T. Livii Lib. XXIII. Cap. 41. 42.

3 tingenti ferme vivi capti. Alius exercitus primo peragros silvasque fuga palatus; dein, quo ducem fugisse fa-ma erat, ad urbem nomine Cornum, caput ejus regionis,confugit. Debellatumque eo proelio in Sardinia esset, niclassis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate de-jecta ad Baliares erat, in tempore ad spem rebellandi ad-

4 venisset. Manlius, post famam appulsae Punicae classis,Carales se recepit. Ea occasio Hampsicorae data Poenose jungendi. Hasdrubal, copiis in terram expositis, etclasse remissa Carthaginem, duce Hampsicora ad sociorumpopuli Romani agrum populandum profectus, Carales per-venturus erat, ni Manlius obvio exercitu ab effusa eum

5 populatione continuisset. Primo castra castris modicointervallo sunt objecta: deinde procursationes leviaquecertamina vario eventu inita: postremo descensum inaciem, signisque collatis, justo proelio per quatnor horaspugnatum. Diu pugnam ancipitem Poeni, Sardis facilevinci assuetis, fecerunt: postremo et ipsi, quum omnia

6 circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi. Cete-rum terga dantes, circumducto cornu, quo pepulerat Sar-dos, inclusit Romanus. Caedes inde magis, quam pugna,fuit. Duodecim millia hostium caesa Sardorum simulPoenorumque, ferme tria millia et septingenti capti, etsigna militaria septem et viginti.

XLI. Ante omnia claram et memorabilem pugnam fe-cit Hasdrubal imperator captus, et Hanno, et Mago, no-biles Carthaginienses : Mago ex gente Barcina, propinquacognatione Hannibali junctus; Hanno auctor rebellionis

2 Sardis, bellique ejus haud dubie concitor. Nec Sardorumduces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt.Nam et filius Hampsicorae Hiostus in acie cecidit: etHampsicora, cum paucis equitibus fugiens, ut super af-flictas res necem quoque filii audivit, nocte, ne cujus in-terventus coepta impediret, mortem sibi conscivit. Cete-ris urbs Cornus eadem, quae ante, fugae receptaculumfuit; quam Manlius, victore exercitu aggressus, iptra pau-

3 cos dies recepit. Deinde aliae quoque civitates , quae adllampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis dedi-derunt sese. Ouibus stipendio frumentoque imperato, procujusque aut viribus aut delicto, Carales exercitum reduxit.Ibi navibus longis deductis, impositoque, quem secum ad-vexerat, milite, Romam navigat, Sardiniamque perdomi-tam nunciat Patribus; et stipendium quaestoribus, frumen-

4 tum aedilibus, captivosque Fulvio praetori tradidit. Peridem tempus T. Otacilius praetor, quinquaginta naviumab Lilybaeo classe in Africam transvectus, depopulatusqueagrum Carthaginiensem, quum Sardiniam inde peteret, quofama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper trajecisse,classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in