Band 
Vol. II.
Seite
135
JPEG-Download
 

A. U. C. 53 7. A. C. 217.

135

dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum, etconvertere ad publicam privata curam. Itaque tutores 4modo quindecim puero reliquit: quos precatus est mo-rieris, ut fidem erga populum Romanum, quinquaginta an-nos ab se cultam, inviolatam servarent, juvenemque suispotissimum vestigiis insistere vellent disciplinaeque, inqua edoctus esset. Haec mandata. Quum exspirasset, 5per tutores testamento prolato, pueroque in concionemproducto, (erat autein quindecim, tunc ferme annorum)paucis, qui per concionem ad excitandos clamores dispo-siti erant, approbantibus testamentum, ceteris velut patreamisso in orba civitate omnia timentibus, funus fit regi-um, magis amore civium et caritate, quam cura suorum,celebre. Brevi deinde ceteros tutores summovet Andra- 6nodorus, juvenem jam esse dictitans Hieronymum, acregni potentem: deponendoque tutelam ipse, quae cumpluribus communis erat, in se unum omnium vires con-vertit.

V. Vix quidem ulli bono moderatoque regi faciliserat favor apud Syracusanos, succedenti tantae caritatiHieronis. Verum enim \ero Hieronymus, velut suis vi-tiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim con-spectu, omnia quam disparia essent, ostendit. Nam qui 2per tot annos Hieronem filiumque ejus Gelonem, necvestis habitu, nec alio ullo insigni differentes a ceteris ci-vibus vidissent, conspexere purpuram, ac diadema, ac sa-tellites armatos, quadrigisque etiam alborum equorum in-terdum ex regia procedentem, more Dionysii tyranni.Hunc tam superbum apparatum liabitumque convenientes 3sequebantur contemptus omnium hominum, superbae au-res, contumeliosa dicta, rari aditus, non alienis modo, sedtutoribus etiam, libidines novae, inhumana crudelitas.Itaque tantus omnes terror invaserat, ut quidam ex tuto-ribus aut morte voluntaria, aut fuga praeverterent me-tum suppliciorum. Tres ex iis, quibus solis aditus in do- 4mum familiarior erat, Andranodorus et Zoippus, generiHieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haudmagnopere audiebantur: tendendo autem duo ad Cartha-ginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine acstudiis interdum in se convertebant animum adolescentis:quum conjuratio, in tyranni caput facta, indicatur perCalonem quendam, aequalem Hieronymi, et jam inde apuero in omnia familiaria jura assuetum. Index unum ex 5conjuratis Theodotum , a quo ipse appellatus erat, nomi-nare potuit. Oui comprehensus extemplo, traditusqueAndranodoro torquendus, de se ipso haud cunctanter fas-sus, conscios celabat. Postremo, quum omnibus intole-randis patientiae humanae cruciatibus laceraretur, victummalis se simulans, avertit ab consciis in insontes indicium