Band 
Vol. II.
Seite
188
JPEG-Download
 

J88

T» Livii Lib. XXV. Cap. 18. 19.

suae cuique genti assuetis, ipso Hannibale omni rerumverborumque honore exsequias celebrante. Haec tradunt,

4 qui in Lucanis rei gestae auctores sunt. Si illis, qui adCalorem fluvimm interfectum memorant, credere velis, ca-pitis tantum Cracchi hostes potiti sunt. Eo delato adHannibalem, missus ab eo confestim Carthalo, qui in ca-stra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem deferret. Isfunus imperatoris in castris, celebrantibus cum exercituBeneventanis, fecit.

XVIII. Consules, agrum Campanum ingressi, quumpassim popularentur, eruptione oppidanorum et Magoniscum equitatu territi et trepidi, ad signa milites palatospassim revocarunt: et, vixdum instructa acie fusi, supra

2 mille et quingentos milites amiserunt. Inde ingens fero-cia superbae suopte ingenio genti crevit, multisque proe-liis lacessebant Itomanos: sed intentiores ad cavendnmconsules una pugna fecerat, incaute atque inconsulte inita.Restituit tamen his animos, et illis minuit audaciam , par-va una res: sed in bello nihil tam leve est, quod non

3 magnae interdum rei momentum faciat. T. QuinctioCrispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospi-tio junctus. Creverat consuetudo, quod aeger Romaeapud Crispinum Badius ante defectionem Campanam libe-raliter eomiterque curatus fuerat. Tum Badius progres-sus ante stationes, quae pro porta stabant, vocari Crispi-

4 num jussit. Ouod ubi est Crispino nunciatum , ratus col-loquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria,etiam in discidio publicorum foederum, privati juris,paullum a ceteris processit. Postquam in conspectum ve-nere, Provoco te, inquit, ad pugnam, Crispine, Badius: con-scendamus equos, summotisque aliis, uter bello melior sit,

5 decernamus. Ad ea Crispinus, nec sibi, nec illi, ait, hostesdeesse, in quibus virtutem ostendant: se, etiamsi in acieoccurrat, declinaturum, ne hospitali caede dextram violet.Conversusque abibat. Enimvero ferocius tum Campanusincrepare mollitiem ignaviamque, et se digna probra ininsontem jacere, hospitalem hostem, appellans, simulantem-

6 que parcere, cui sciat parem se non esse. Si parum publi-cis foederibus ruptis dirempta simul et privata jura esseputet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano pa-lam , duobus exercitibus audientibus, renunciare hospitium.Nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum hosti cumhoste, cujus patriam ac penates publicos privatosque oppug-

7 natum venisset. Si vir esset, congrederetur. Diu cunctan-tem Crispinum perpulere turmales, ne impune insultareCampanum pateretur. Itaque tantum moratus, dum im-peratores consuleret, permitterentne sibi extra ordinemin provocantem hostem pugnare, permissu eorum armacepit, equumque conscendit, et Badium, nomine compel-