198
Livii Lib. XXV. Cap, 29 — 3i.
bus aliud periculum, quam ab semet ipsis, esse, si occasio-nem reconciliandi se Romanis praetermisissent, (eam autem,qualis illo momento horae sit, nullam deinde fore), simul li-bertas ab impotentibus tyrannis apparuisset.
XXIX. Omnium ingenti assensu audita ea oratio est.Praetores tamen prius creari, quam legatos nominari,placuit. Ex ipsorum deinde praetorum numero missi ora-
2 tores ad Marcellum. Quorum princeps, Neque primo, in-quit, Syracusani a vobis dejecimus , sed Hieronymus, ne-quaquam tam in vos impius, quam in nos: nec postea pa-cem, tyranni caede compositam, Syracusanus quisquam , sedsatellites regii Hippocrates atque Epicydes, oppressis nobishinc metu, hinc fraude, turbaverunt. Nec quisquam dicerepotest, aliquando nobis libertatis tempus fuisse, quod pacisvobiscum non f uerit. Nunc certe caede eorum, qui oppres-sas tenebant Syracusas , quum primum nostri arbitrii essecoepimus, extemplo venimus ad tradenda arma; dedendosnos, urbem, moenia ; nullam recusandam fortunam, quae im-
4 posita a vobis fuerit. Gloriam captae nobilissimae pulcher-rimaeque urbis Graecarum dei tibi dederunt, Marcelle.Quicquid unquam terra marique memorandum gessimus, idtui triumphi titulo accedit. Famaene credi velis, quantaurbs a te capta sit, quam posteris quoque eam spectaculoesset Quo quisque terra, quisque mari venerit, nunc nostrade Atheniensibus Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua denobis ostendat; incolumesque Syracusas familiae vestrae subclientela nominis Marcellorurn tutelaque habendas tradas.
5 Ne plus apud vos Hieronymi , quam Hieronis, memoria mo-menti faciat. Diutius ille multo amicus fuit, quam hic ho-stis r et illius etiam benefacta persensistis; hujus r amentia adperniciem tantum ipsius valuit. Omnia et impetrabilia ettuta erant apud Romanos. Inter ipsos plus belli ac peri-
6 culi erat. Namque transfugae, tradi se Romanis rati,mercenariorum quoque militum auxilia in eundem com-pulere metum: arreptisque armis praetores primum ob-truncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt:quosque fors obtulit, irati interfecere, atque omnia, quae
7 in promptu erant, diripuerunt. Tum, ne sine ducibus es-sent, sex praefectos creavere, ut terni Achradinae ac Na-so praeessent. Sedato tandem tumultu, exsequentibussciscitando mercenariis, quae acta cum Romanis essent,dilucere, id quod erat, coepit, aliam suam ac perfugarumcausam esse.
XXX. In tempore legati a Marcello redierunt, falsaeos suspicione incitatos memorantes, nec causam expeten-dae poenae eorum ulllam Romanis esse. Erat ex tribus
2 Achradinae praefectis Hispanus, Mericus nomine. Ad euminter comites legatorum de industria unus ex Hispanorumauxiliaribus est missus: qui, sine arbitris Mericum nactus,