Band 
Vol. II.
Seite
204
JPEG-Download
 

aoq.

T, Livii Lib. XXV, Cap. 37. 38 .

tem post sarcinas. Haec contemptim duces increpabant.Ceterum neque transilire, neque moliri onera objecta,nec caedere stipatas clitellas, ipsisque obrutas sarcinis,

6 facile erat. Tardatis diu quum amolita objecta oneraarmatis dedissent viam, pluribusque idem partibus fieret,capta jam undique castra erant: pauci ab multis, per-culsique a victoribus passim caedebantur. Magna parstamen militum, quum in propinquas refugisset silvas, incastra P. Scipionis, quibus T. Fontejus, legatus praeerat,

7 perfugerunt. Cn. Scipionem alii in tunmlo primo impetuhostium caesum tradunt: alii cum paucis in propinquamcastris turrim perfugisse. Hanc igni circumdatam, atqueita exustis foribus, quas nulla moliri potuerunt vi, cap-tam; omnesque intus cum ipso imperatore occisos. Annooctavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio, unde-

8 trigesimo die post fratris mortem, est interfectus. Linc-tus ex morte eorum non Romae major, quam per totamHispaniam, fuit. Ouin apud cives partem doloris et exer-citus amissi, et alienata provincia, et publica trahebatclades. Hispaniae ipsos lugebant desiderabantque duces:Cnaeum tamen magis, quo diutius praefuerat iis, priorqneet favorem occupaverat, et specimen justitiae temperan-tiaeque Romanae primus dederat.

XXXVII. Quum deletus exercitus amissaeque Hispa-niae viderentur, vir Unus res perditas restituit. Erat inexercitu L. Marcius Septimi filius, eques Romanus, impi-ger juvenis, animique et ingenii aliquanto, quam pro for-

'2 tuna, in qua erat natus, majoris. Ad summam indolemaccesserat Cn. Scipionis disciplina: sub qua per tot annosomnes militiae artes edoctus fuerat. Hic, et ex fuga col-lectis militibus, et quibusdam de praesidiis deductis, haudcontemnendum exercitum fecerat, junxeratque cum T.

3 Fontejo P. Scipionis legato. Sed tantum praestitit equesRomanus auctoritate inter milites atque honore, ut, ca-stris citra Iberum communitis, quum ducem exercituumcomitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliisin custodiam valli stationesque, donec per omnes suffra-gium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii delu-

4 Ierint. Omne inde tempus (exiguum id fuit) muniendiscastris convehendisque commeatibus consumptum: et om-nia imperia milites, quum impigre, tum haudquaquam

5 abjecto animo, exsequebantur. Oelerum postquam Has-drubalem Gisgonis, venientem ad reliquias belli delendas,transisse Iberum, et appropinquare allatum est, signum-que pugnae propositum ab novo duce milites viderunt;recordati, quos paullo ante imperatores habuissent, qui-busque et ducibus et copiis freti prodire ad pugnam solitiessent, flere omnes repente et offensare capita: et aliimanus ad coelum tendere, deos incusantes: alii, strati