216
T. Livii Lib. XXVI, Cap. 7 — 9 ,
bernaculorutn ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vin-cula jumentorum facerent ; fraudem quoque super tumul-tum adjectam, immissis ab Hannibale, qui (habuit ali-quot) gnari Latinae linguae juberent consulum verbis,quoniam amissa castra essent, pro se quemque militum inproximos montes fugere: sed eam celeriter cognitam frau-dem, oppressamque magna caede hostium; elephantos igni
6 e castris exactos. Hoc ultimum (utcunque initum finitum-que est) ante deditionem Capuae proelium fuit, Medixtu-ticus, qui summus magistratus apud Campanos e'st, eo an-no Seppius Lesius erat, loco obscuro tenuique fortuna or-tus. Matrem ejus quondam, pro pupillo eo procurantemfamiliare ostentum, quum respondisset haruspex, summumquod esset imperium Capuae, perventarum ad eum pue-rum, nihil ad eam spem agnoscentem, dixisse ferunt, Naetu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad
7 filium meum perveniet! Ea ludificatio veri et ipsa in ve-rum vertit. Nam quum fame ferroque urgerentur, necspes ulla superesset, iis, qui nati in spem honorum erant,honores detrectantibus; Lesius, querendo desertam ac pro-ditam a primoribus Capuam, summum magistratum ulti-mus omnium Campanorum cepit.
VII. Ceterum Hannibal, ut nec hostes elici ampliusad pugnam vidit, nec per castra eorum perrumpi ad Ca-puam posse, ne suos quoque commeatus intercluderentnovi consules, abscedere irrito incepto, et movere a Capua
2 statuit castra. Multa secum, quonam inde ire pergeret,volventi subiit animum impetus, caput ipsum belli Romampetendi: cujus rei semper cupitae praetermissam occasio-nem post Cannensem pugnam et alii vulgo fremebant, et
3 ipse non dissimulabat. Necopinato pavore ac tumultu , nonesse desperandum, aliquam partem urbis occupari posse ; et,si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissurosaut ambo imperatores Romanos, aut alterum ex iis: et, sidivisissent copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi,aut Campanis, bene gerendae rei fortunam daturos esse ,
4 Una ea cura angebat, ne, ubi abscessisset, extemplo de-derentur Campani. Numidam promptum ad omnia auden-da donis pellicit, ut, literis acceptis, specie transfugae castraRomana ingressus, altera parte Capuam clam pervadat.Literae autem erant adhortatione plenae. Profectionemsuam, quae salutaris illis foret, abstracturam ad defenden-dam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitusRomanos. Ne desponderent animos : tolerando paucos dies
5 totam soluturos obsidionem. Inde naves in flumine Vultur-no comprehensas subigi ad id, quod jam ante praesidiicausa fecerat, castellum jussit. Ouarum ubi tantam co-piam esse, ut una nocte trajici posset exercitus, allatum