26 o
T. Livii Lib. XXVII. Cap. 6.
5 fidissimum annonae subsidium. Exin Matine, et si quo-rum aliorum merita erga populum Romanum erant, insenatum introductis, honores omnibus, ad exsolvendam fi-dem a consule, habiti. Mutines etiam civis Romanus fac-tus , rogatione ab tribuno plebis, ex auctoritate Patrum,4 ad plebem lata. Dum haec Romae geruntur, M. ValeriusMessalla quinquaginta navibus quum ante lucem ad Afri-cam accessisset, improviso in agrum Uticensem exscensio-nem fecit: eumque late depopulatus, multis mortalibuscum alia omnis generis praeda captis, ad naves rediit, at-que in Siciliam transmisit: tertiodecimo die, quam pro-fectus inde erat, Lilybaeum revectus. Ex captivis, quae-stione habita, haec comperta, consulique Laevino omniaordine perscripta, ut sciret, quo in statu res Africae es-^ sent. Quinque millia Numidarum cum Masinissa , Galaefilio, acerrimo juvene, Carthagine esse, et alios per totamAfricam milites mercede conduci, qui in Hispaniam adHasdrubalem trajicerentur: ut is , quam maximo exercituprimo quoque tempore in Italiam transgressus , jungeret seHannibali. In eo positam victoriam credere Carthaginien-ses. Classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam re-is petendam, eamque se credere brevi trajecturam. Haec re-citata a consule ita movere senatum, ut non exspectandacomitia consuli censerent, sed dictatorem comitiorum ha-bendorum causa dici, et extemplo in provinciam redeun-dum. Illa disceptatio tenebat, quod consul in Sicilia seM. Valerium Messallam, qui tum classi praeesset, dictato-rem dicturam esse ajebat: Patres extra Romanum agrum(eum autem Italia terminari) negabant dictatorem dici
7 posse. M. Lucretius tribunus plebis quum de ea re con-suleret, ita decrevit senatus, Ut consul prius, quam ab ur-be discederet , populum rogaret, quem dictatorem dici place-ret ; eumque, quem populus jussisset, diceret dictatorem. Siconsul noluisset, praetor populum rogaret : si ne is quidem
8 vellet , tum tribuni ad plebem ferrent. Quum consul sepopulum rogaturum negasset, quod suae potestatis esset,praetoremque vetuisset rogare; tribuni plebis rogarunt,plebesque scivit, ut O. Fulvius, qui tum ad Capuam erat,dictator diceretur. Sed, quo die id plebis concilium fa-turum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit: destituti-que Patres literas ad M. Claudium mittendas censuerunt,ut desertae ab collega reipublicae subveniret, diceretque,
9 quem populus jussisset, dictatorem. Ita a M. Claudio con-sule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebiscito etab Q, Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maxi-mus magister equitum dictus.
VI. Dictator postquam Romam venit, Cn. Semproni-um Blaesum legatum, quem ad Capuam habuerat, in Etru-riam provinciam ad exeroitum misit, in locum C. Cal-