A. U. C. 543. A. C. a 11.
269
/<ze sunt, an illorum auctae ? Non equidem mihi cum exer-citu meo loqui videor, nec cum Romanis militibus : corporatantum atque arma eadem sunt. An , si eosdem animos ha-buissetis, terga vestra vidisset hostis ? signa alicui manipuloaut cohorti abstulisset ? Adhuc caesis Romanis legionibusgloriabatur. Vos illi hodierno die primum fugati exercitusdedistis decus. Clamor inde ortas, ut veniam ejus diei gdaret; ubi vellet, deinde experiretur militum suorum ani-mos. Ego vero experiar, inquit, milites', et vos crastino diein aciem educam, ut victores potius, quam victi, veniam im-petretis , quam petitis. Cohortibus, quae signa amiserant,hordeum dari jussit: centurionesque manipulorum, quo-rum signa amissa fuerant, destrictis gladiis discinctos de-stituit; et, ut postero die omnes, equites, pedites, armatiadessent, edixit- Ita concio dimissa fatentium, jure ac 6merito sese increpitos; neque illo die virum quemquaniin acie Romana fuisse, praeter unum ducem; cui autmorte satisfaciendum, aut egregia victoria esset. Posterodie ornati armatique ad edictum aderant. Imperator eoscollaudat, pronunciatque, a quibus orta pridie fuga esset,cohortesque, quae signa amisissent, se in primam aciem in-ducturum. Edicere jam sese , omnibus pugnandum ac vin- 7cendum esse', et annitendum singulis universisque, ne priushesternae fugae, quam hodiernae victoriae, fama Romamperveniat. Inde cibo corpora firmare jussi, ut, si longiorpugna esset, viribus sufficerent. Ubi omnia dicta facta-que sunt, quibus excitarentur animi militum, in aciemprocedunt.
XIV. Quod ubi Hannibali nunciatum est: Cum eonimirum, inquit, hoste res est, qui nec bonam, nec malamferre fortunam potest. Seu vicit, ferociter instat victis:seu victus est, instaurat cum victoribus certamen. Signainde canere jussit; copias educit. Pugnatum utrinque ali- 2quanto, quam pridie, acrius est: Poenis ad obtinendumhesternum decus annitentibus, Romanis ad demendam ig-nominiam. Sinistra ala ab Romanis et cohortes, quaeamiserant signa, in prima acie pugnabant, et legio vicesi-ma ab dextro cornu instructa. L. Cornelius Lentulus etC. Claudius Nero legati cornibus praeerant, Marcellusmediam aciem, hortator testisque praesens, firmabat. Ab 3Hannibale Hispani primam obtinebant frontem, et id ro-boris in omni exercitu erat. Onum anceps diu pugnaesset, Hannibal elephantos in primam aciem induci jussit,si quem injicere ea res tumultum ac pavorem posset. Etprimo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis,partim dissipatis terrore, qui circa erant, nudaverant unaparte aciem; latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Fla-vus tribunus militum, signo arrepto primi hastati, mani-pulum ejus signi se sequi jussisset. Duxit, ubi maxime 4