A. U. C. 544. A. C. 210.
281
credebat. Itaque, totus in suas artes versus, insidiis lo-cum quaerebat. Levia tamen proelia inter bina castra 2vario eventu fiebant: quibus quum extrahi aestatem posseconsules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posserati, L. Cincio, ut ex Sicilia Locros cum classe trajice-ret, scribunt. Et, ut ab terra quoque oppugnari moeniapossent, ab Tarento partem exercitus, qui in praesidioerat, duci eo jusserunt. Ea ita futura per quosdam Thu- 3rinos compertum Hannibali quum esset, mittit ad insiden-dam ab Tarento viam. Ibi sub tumulo Peteliae tria mil-lia equitum, peditum duo in occulto locata: in quae in-explorato euntes Romani quum incidissent, ad duo milliaarmatorum caesa, et mille ducenti ferme vivi capti: aliidissipati fuga per agros saltusque Tarentum rediere. Tu- 4mulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, abneutris primo occupatus: quia Romani, qualis pars ejus,quae vergeret ad hostium castra, esset, ignorabant; Han-nibal insidiis, quam castris, aptiorem eum crediderat.Itaque nocte ad id missas aliqnot Numidaruin turmas me-dio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab stationemovebatur, ne aut arma, aut ipsi procul conspicerentur.Fremebant vulgo in castris Romanis, occupandum eum tu- 5mulum esse, et castello firmandum, ne, si occupatus abHannibale foretvelut in cervicibus haberent hostem.Movit ea res Marcellum, et collegae, quin imus , inquit,ipsi cum equitibus paucis exploratum ? Subjecta res oculisnostris certius dabit consilium. Consentiente Crispino, cum 6equitibus ducentis et viginti, ex quibus quadraginta Fre-gellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur. Secuti M.Marcellus consulis filius, et A. Manlius, tribuni militum:6imul et duo praefecti socium, L. Arennius, et M’. Aulius.Immolasse eo die quidam memoriae prodidere consulem 7Marcellum , et, prima hostia caesa , jecur sine capite in-ventum ; in secunda omnia comparuisse, quae assolent.Auctum etiam visum in capite: nec id sane haruspici pla-cuisse, quod, secundum trunca et turpia exta, nimis laetaapparuissent.
XXVII. Ceterum consulem Marcellum tanta cupidi-tas tenebat dimicandi cum Hannibale, ut nunquam satiscastra castris collata crederet. Tum quoque vallo egre-diens signum dedit, ut ad locum miles esset paratus: ut,
6i collis, in quem speculatum irent, placuisset, vasa colli-gerent, ac sequerentur. Exiguum campi ante castra erat: 2inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via.Numidis speculator, nequaquam in spem tantae rei posi-tus, sed si quos vagos, pabuli aut lignorum causa longiusa castris progressos, possent excipere, signum dat, ut pa-riter ab suis quisque latebris exorirentur. Non ante ap- 3paruere, quibus obviis ab jugo ipso consurgendum erat,