283
A. U. C. 544 . A, C. 210.
hio nuncins consulis Salapiam venerat, quum Iiterae abHannibale allatae sunt, Marcelli nomine compositae: senocte , quae diem illum secutura esset , Salapiam venturum :parati milites essent , qui in praesidio erant , si quo operaeorum opus esset. Sensere Salapitani frandem: et ab ira, 4non defectionis modo, sed etiam equitum interfectorum,rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuncio, (per-fuga autem Romanus erat) ut sine arbitro milites, quaevellent, agerent, oppidanos per muros urbisque opportunaloca in stationibus disponunt: custodias vigiliasque in eamnoctem intentius instruunt. Circa portam, qua venturum 5hostem rebantur, quod roboris in praesidio erat, oppo-nunt. Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit.Primi agminis erant perfugae Romanorum, et arma Ro-mana habebant. Ii, ubi ad portam est ventum, Latineomnes loquentes excitant vigiles, aperirique portam ju-bent: consulem adesse. Vigiles, velut ad vocem eorum 6excitati, tumultuari, trepidare, moliri portam. Cataractadejecta clausa erat. Eam partim vectibus levant: partimfunibus subducunt in tantum altitudinis, ut subire rectipossent. Vixdum satis patebat iter, quum perfugae cer-tatim ruunt per portam: et quum sexcenti ferme intras-sent, remisso fune, quo suspensa erat, cataracta magnosonitu cecidit. Salapitani, alii perfugas negligenter ex 7itinere suspensa humeris, ut inter pacatos, gerentes arma,invadunt: alii e turri ejus portae murisque saxis, sudibus,pilis, absterrent hostem. Ita inde Hannibal suamel ipsefraude captus abiit: profectusque ad Locrorum solvendamobsidionem, quam Cincius summa vi, operibus tormento-rumque omni genere ex Sicilia advecto, oppugnabat. Ma- 8goni, jam haud ferme fidenti, retenturum defensurumquese urbem, prima spes, morte nunciata Marcelli, affulsit.Secutus inde nuncius, Hannibalem, Numidarum equitatupraemisso, ipsum, quantum accelerare posset, cum pedi-tum agmine sequi. Itaque ubi primum Numidas edito especulis signo adventare sensit, et ipse, patefacta repenteporta, ferox in hostes erumpit. Et primo, magis quia im- 9proviso id fecerat, quam quod par viribus esset, ancepscertamen erat: deinde, ut supervenere Numidae, tantuspavor Romanis est injectus, ut passim ad mare ac navesfugerent; relictis operibus macliinisque, quibus murosquatiebant. Ita adventu Hannibalis soluta Locrorum ob-sidio est.
XXIX. Crispinus, postquam in Bruttios profectumHannibalem sensit, exercitum, cui collega praefuerat, M.Marcellum tribunum militum Venusiam abducere jussit.Ipse, cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticaeagitationem prae gravitate vulnerum patiens, Romam lite-ras de morte collegae scripsit, quantoque ipse in discrj-