A . U. C . 54.5. A . C . 209,
297
haud cum ignoto duce C. Nerone congressurum: sed quemin saltu impedito deprehensus forte , haud secus quam pue-rum , conscribendis fallacibus conditionibus pacis frustratuselusisset. Omnia majora etiam vero praesidia hostium,minora sna, metu interprete, semper in deteriora incli-nato, ducebant,
XLV. Nero, postquam jam tantum intervalli ab hostefecerat, ut detegi consilium satis tutum esset, paucis mili-tes alloquitur. Negat ullius consilium imperatoris in spe-ciem audacius, re ipsa tutius fuisse, quam suum. Ad cer- 2tam eos se victoriam ducere’, quippe ad quod bellum colleganon ante, quam ad satietatem ipsius peditum atque equitumdatae ab senatu copiae fuissent majores instructioresque,quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit , eoipsos, quantumcunque virium momentum addiderint, remomnem inclinaturos. Auditum modo in acie {nam, ne ante 3audiretur , daturum operam) alterum consulem et alterumexercitum advenisse, haud dubiam victoriam facturum. Fa-mam bellum conficere , et parva momenta in spem metumqueimpellere animos. Gloriae quidem ex re bene gesta partaefructum prope omnem ipsos laturos. Semper, quod postre-mum adjectum sit, id rem totam videri traxisse. Cernereipsos, quo concursu, qua admiratione, quo favore hominumiter suum celebretur. Et, Hercule, per instructa omnia 4ordinibus virorum mulierumque, undique ex agris effuso-rum, inter vota et preces et laudes ibant: illos praesidiareipublicae, vindices urbis Romae imperiique appellabant:in illorum armis dextrisque suam liberumque suorum sa-lutem ac libertatem repositam esse. Deos omnes deasque 5precabantur, ut illis faustum iter, felixque pugna, maturaex hostibus victoria esset; damnarenturque ipsi votorum,quae pro iis suscepissent: ut, quemadmodum nunc solli-citi prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovanti-bus victoria obviam irent. Invitare inde pro se quisque,et offerre, et fatigare precibus, ut, quae ipsis jumentisqueusui essent, ab se potissimum sumerent: benigne omniacumulata dare. Modestia certare milites, ne quid ultra 6usum necessarium sumerent: nihil morari, nec ab signisabsistere cibum capientes: diem ac noctem ire: vix, quodsatis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare.Et ad collegam praemissi erant, qui nunciarent adventum,percunctarenturque, clam an palam, interdiu an noctn, ve-nire sese vellet, iisdem an aliis considere castris. Nocteclam ingredi melius visum est.
XLVI. Tessera per castra ab Livio consule data erat,ut tribunum tribunus, centurio centurionem, eques equi-tem, pedes peditem acciperet. Neque enim dilatari castraopus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret:et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura