299
A, U. C. 545. A. C. 209.
tenderetur, ad munimenta adjectum. Illud veterem ducemassuetumque Romano hosti movit, quod semel in praeto-riis castris signum, bis in consularibus referebant ceci-nisse: duos profecto consules esse; et quonam modo alterab Hannibale abscessisset, cura angebat. Minime id, 4quod erat, suspicari poterat, tantae rei frustratione Han-nibalem elusum, ut, ubi dux, ubi exercitus esset, cum quocastra collata haberet, ignoraret. Profecto haud mediocriclade absterritum insequi non ausum: magnopere vereri,ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset: Romanis-que eadem jam fortuna in Italia, quae in Hispania, esset:interdum, literas suas ad eum non pervenisse, credere:interceptisque iis, consulem ad sese opprimendum accele-rasse. His anxius curis, exstinctis ignibus, vigilia prima 5dato signo, ut taciti vasa colligerent, signa ferri jussit.
In trepidatione et nocturno tumultu duces parum intenteasservati, alter in destinatis jam ante animo latebris sub-sedit, alter per vada nota Metaurum flumen tranavit. Itadesertum a ducibus agmen primo per agros palatur; fes-sique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim,atque infrequentia relinquunt signa, Hasdrubal, dum lux 6viam ostenderet, ripa flaminis signa ferri jubet: et pertortuosi amnis sinus flexusque errorem volvens haud mul-tum processit, ubi prima lux transitum opportunum osten-disset, transiturus. Sed quum, quantum mari abscedebat,tanto altioribus coercentibus amnem ripis , non inveniretvada, diem terendo spatium dedit ad insequendumsese hosti.
XLVIII. Nero primum cum omni equitatu advenit.Porcius deinde assecutus cum levi armatura. Oui quumfessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, etjam, omisso itinere, quod fugae simile erat, castra metariPoenus in tumulo super fluminis ripam vellet; advenitLivius peditum omnibus copiis, non itineris modo, sedad conserendum extemplo proelium instructis armatisque.Sed ubi omnes copias conjunxerunt, directaque acies est, 2Claudius dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam in-struit ; media acies praetori tuenda datur. Hasdrubal,omissa munitione castrorum, postquam pugnandum vidit,in prima acie ante signa elephantos collocat. Circa eoslaevo in cornu adversus Claudium Gallos opponit, haudtantum eis fidens, quantum ab hoste timeri eos credebat.Ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque His- 3panis (et ibi maxime in vetere milite spem habebat)sumpsit. Ligures in medio post elephantos positi; sedlongior, quam latior, acies erat. Gallos prominens collistegebat. Ea frons, quam Hispani tenebant, cum sinistroRomanorum cornu concurrit: dextra omnis acies extraproelium eminens cessabat. Collis oppositus arcebat, ne 4