Band 
Vol. II.
Seite
306
JPEG-Download
 

3 o 6

T. Livii Lib. XXVIII. Cap. 4 — 6.

rit, incompertam est. Impetas hostilis in transfugas fac-

7 tus: nec secus, quam adversa acies, caesi. Eademqueporta signa infesta in urbem illata: et aliis partibus secu-ribus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae,et, ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum (itaenim praeceptum erat) citato equo pergebat. Additumerat et triariorum equiti praesidium. Legionarii ceteraspartes pervadunt: direptione et caede obviorum, nisi qui

8 armis se tuebantur, abstinuerunt. Carthaginienses omnesin custodiam dati sunt: oppidanorum quoque trecenti fer-me, qui clauserant portas. Ceteris traditum oppidum,suae redditae res, Cecidere in urbis ejus oppugnationehostium duo millia ferme; Romanorum haud ampliusnonaginta.

IV. Laeta et ipsis, qui rem gessere, urbis ejus ex-pugnatio fuit, et imperatori ceteroque exercitui; et spe-ciosum adventum suum, ingentem turbam captivorum prae

9 se agentes, fecerunt. Scipio, collaudato fratre, quum,quanto poterat verborum honore, Carthagini ab se captaecaptam ab eo Oringin aequasset, quia et hiems instabat,ut nec tentare Gades, nec disjectum passim per provinci-am exercitum Hasdrubalis consectari posset^ in citerioremHispaniam omnes suas copias reduxit: dimissisque in hi-berna legionibus, L. Scipione fratre Romam misso, etHannone hostium imperatore, ceterisque nobilibus capti-

3 vis, ipse Tarraconem concessit. Eodem anno classis Ro-mana, cum M. Valerio Laevino proconsule ex Sicilia inAfricam transmissa, in Uticensi Carthaginiensique agrolate populationes fecit. Extremis finibus Carthaginiensiumcirca ipsa moenia Uticae praedae actae sunt. Repetenti-bus Siciliam classis Punica (septuaginta erant longae na-

4 ves) occurrit. Decem et septem naves ex iis captae sunt,quatuor in alto mersae: cetera fusa ac fugata classis.Terra marique victor Romanus cum magna omnis gene-ris praeda Lilybaeum repetit. Toto inde mari pulsis ho-stium navibus , magni commeatus frumenti Romamsubvecti.

V. Principio aestatis ejus, qua haec sunt gesta, P.Sulpicius proconsul et Attalus rex quum Aeginae (sicutante dictum est) hibernassent, Leinnnm inde, classe juncta,Romanae quinque et viginti quinqueremes, regiae quinque

2 et triginta, transmisernnt. Et Philippus, ut, seu terra seumari obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes cona-tus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit: Larissamdiem ad conveniendum exercitui edixit. Undique ab so-ciis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt.Sustulerant enim animos Aetoli, quum aD Romana socie-tate, tum post Attali adventum, finitimosque depopnlaban-

3 tur. Nec Acarnanes solum Boeotique, et qui Euboeam