Band 
Vol. II.
Seite
348
JPEG-Download
 

348

T. Livii Lib. XXIX. Cap. i,

posuit, conquerentis, quod nondum exercitum in Africamtrajecisset. Bellum in Hispania finitum, victore Romano,quod Indibilis excitaverat; ipse in acie occisus, Mandoniusexposcentibus Romanis a suis deditus est. Magoni, qui inGallia et Liguribus erat, ex Africa et militum ampla ma-nus missa, et pecuniae, quibus auxilia conduceret: praecep-tumque , ut se Hannibali jungeret. Scipio a Syracusis inBruttios trajecit, et Locros, pulso Punico praesidio, fugato-que Hannibale, recepit. Pax cum Philippo facta est. Idaeamater deportata est Romam a Pessinunte, oppido Phrygiae,carmine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alieni-genam hostem posse, si mater I da ea deportataR omam esset. Tradita autem est Romanis per Attalumregem Asiae. Lapis erat, quem matrem deum incolae dice-bant. Excepit P. Scipio Nasica Cn. filius, ejus, qui inHispania perierat, vir optimus a senatu judicatus, adoles-cens nondum quaestorius, quoniam ita responsum jubebat iut numen id ab o pt imo viro reciperetur conse-crar e tur q u e. Locrenses legatos Romam miserunt, qui deimpotentia Q. Pleminii legati quererentur, quod pecuniamProserpinae abstulerat, et liberos eorum ac conjuges stupra-verat. Pleminius, in catenis Romam perductus, in carceremortuus est. Quum falsus rumor de P. Scipione proconsule,qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tanquam isluxuriaretur ; missis ob hoc legatis a senatu, qui explora-rent, an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Afri-cam trajecit, senatus permissu. Syphax, accepta in matri-monium filia Hasdrubalis Gisgonis, amicitiae, quam cumScipione ipse junxerat, renunciavit. Masinissa, rex Massy-liorum, dum pro Carthaginiensibus in Hispania militat,amisso patre Gala, de regno exciderat. Quo per bellumsaepe repetito, aliquot proeliis a Syphace rege Numidarumvictus, in totum privatus est-, et cum ducentis equitibus ex-sul Scipioni se junxit: et cum eo primo statim bello Hanno-nem Hamilcaris filium cum ampla manu interemit. Scipio,adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centummillibus armatorum venerant, ab obsidione Uticae depulsus,hiberna communivit. Sempronius consul in agro Crotoniensiprospere adversus Hannibalem pugnavit. Lustrum a censo-ribus conditum est : censa sunt civium capita ducenta qua-tuordecim millia. Inter censores, M. Livium et ClaudiumNeronem, notabilis discordia fuit. Nam et Claudius Liviocollegae equum ademit, quod a populo damnatus actusquein exsilium fuerat; et Livius Claudio , quod falsum in setestimonium dixisset, et quod non bona fide secum in gra-tiam redisset. Idem omnes tribus, extra unam, aerariasreliquit, quod et innocentem se damnassent , et postea con-sulem censoremque fecissent.