Band 
Vol. II.
Seite
372
JPEG-Download
 

37 »

T. Livii Lib. XXIX. Cap. 28.29.

sus navium inter se vitarent. Lenior ventus in alto fac-tus. Noctem insequentem eadem caligo obtinuit: sole

4. orto est discussa, et addita vis vento. Jam terram cerne-bant. Haud ita multo post gubernator Scipioni ait, nonplus quinque millia passuum Africam abesse: Mercurii pro-montorium se cernere', si jubeat eo dirigi, jam in portufore omnem classem. Scipio, ut in conspectu terra fuit,precatus, uti bono reipublicae suoque Africam viderit,dare vela, et alium infra navibus accessum petere jubet."

5 Vento eodem ferebantur. Ceterum nebula sub idemferine tempus, quo pridie, exorta conspectum terrae ade-mit, et ventus premente nebula cecidit. Nox deinde in-certiora omnia fecit. Itaque ancoras, ne ant inter se con-currerent naves, aut terrae inferrentur, jecere. Ubi il-luxit, ventus idem coortus, nebula disjecta, aperuit omniaAfricae litora. Scipio, quod esset proximum promonto-rium, percunctatus, quum Pulchri promontorium id vo-

6 cari audisset, Placet omen, inquit; huc dirigite naves. Eoclassis decurrit: copiae omnes in terram expositae sunt.Prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse,permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi: Coeliusunus, praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ce-teros omnes coelestes maritimosque terrores, postremoabreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegi-murum, inde aegre correctum cursum, exponit: et, propeobrutis navibus, injussu imperatoris, scaphis, liaud secusquam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultuin terram evasisse.

XXVIII. Expositis copiis, Romani castra in proximistumulis metantur. Jam non in maritimos modo agros,conspectu primum classis, dein tumultu egredientinm interram, pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes.

2 Neque enim hominum modo turba, mulierum puerorum-que agminibus immixta, omnes passim compleverat vias,sed pecora quoque prae se agrestes agebant; ut relinquisubito Africam diceres. Urbibus vero ipsis majorem,quam quem secum attulerant, terrorem inferebant. Prae-

3 cipue Carthaginis prope ut captae tumultus fuit. Nampost M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annisprope quinquaginta, nullum Romanum exercitum vide-rant, praeter praedatorias classes, quibus exscensiones inagros maritimos factae erant: raptisque, quae obvia forsfecerat, prius recursum semper ad naves, quam clamoragrestes conciret, fuerat. Eo major tum fuga pavorque

4 in urbe fuit. Et, Hercule, neque exercitus domi validus,neque dux, quem opponerent, erat. Hasdrubal, Gisgonisfilius, genere, fama, divitiis, regia tum etiam affinitate,'longe primus civitatis erat: sed eum ab illo ipso Scipionealiquot proeliis fusum pulsumque in Hispania memine-