Band 
Vol. II.
Seite
375
JPEG-Download
 

A . U. C. 548. A . C. 206.

375

homines virtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque:et Syphacem, el Carthaginienses, nisi orientem illum ig-nem oppressissent, ingenti mox incendio, quum jam nullamopem ferre possent, arsuros. Adhuc teneras et fragiles ejusvires esse, vixdum coalescens foventis regnum. Instando 3stimulandoque pervincit, ut exercitum ad fines Massylo-rum admoveat; atque in agro, de quo saepe cum Galanon verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatumfuerat, tanquam haud dubie juris sui, castra locet. Siquis arceat, id quod maxime opus sit, acie dimicaturumlsin per metum agro cedatur, in medium regnum eundum:aut sine certamine concessuros in ditionem ejus Massylos,aut nequaquam pares futuros armis . His vocibus incita- 4tus Syphax Masinissae bellum infert, et primo certamineMassylos fundit fugatque. Masinissa cum paucis equiti-bus ex acie in montem (Balbum incolae vocant) perfugit.Familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis (ea pe-cunia illis est) persecuti sunt regem: cetera Massylorummultitudo in ditionem Syphacis concessit. Ouem ceperant 5exsules montem, herbidus aquosusque est; et, quia pecoribonus alendo erat, hominum quoque, carne ac lacte ves-centium, abunde sufficiebat alimentis. Inde nocturnis pri-mo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio, in-festa omnia circa esse: maxime uri Carthaginiensis ager,quia et plus praedae, quam inter Numidas, et latrociniumtutius erat. Jamque adeo licenter eludebant, ut ad mare 6devectam praedam venderent mercatoribus, appellentibusnaves ad id ipsum; pluresque, quam justo saepe in bello,Carthaginiensium caderent caperenturque. Deplorabantea apud Syphacem Carthaginienses, infensumque et ipsumad reliquias belli persequendas instigabant. Sed vix re-gium videbatur, latronem vagum in montibus consectari.

XXXII. Bocchar, ex praefectis regiis vir acer et im-piger , ad id delectus. Ei data quatuor millia peditum,duo equitum: praemiorumque ingentium spe oneratus, sicaput Masinissae retulisset, aut vivum (id vero inaestima-bile gaudium fore) cepisset, palatos incurioseque agentesimproviso adortas, pecorum hominumque ingenti multitu-dine a praesidio armatorum exclusa, Masinissam ipsumcum paucis in verticqm montis compellit. Inde, prope ut 2jam debellato, nec praeda modo pecorum hominumquecaptorum missa ad regem, sed copiis etiam, ut aliquantomajoribus, quam pro reliquiis belli, remissis, cum quin-gentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus, de-gressum jugis Masinissam persecutus, in valle arta, fauci-bus utrinque obsessis, inclusit. Ibi ingens caedes Massy-lorum facta. Masinissa cum quinquaginta haud amplius 3equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eri-puit. Tenuit tamen vestigia Bocchar: adeptusque eum