Band 
Vol. II.
Seite
390
JPEG-Download
 

T. Livii Lib. XXX. Cap. 12. i 3 .

590

que: et ita viris equisque abundabat, ut subjectae oculisregni per multos florentis annos vires etiam minus barba-ro atque impotenti animo spiritus' possent facere. Igituromnibus, qui bello apti erant, in unum coactis equos, ar-ma, tela dividit. Equites in turmas, pedites in cohortes,sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distri-

3 buit. Exercitu haud minore, quam quem prius habuerat,ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hostespergit. Et, castris in propinquo positis, primo pauciequites ex tuto speculantes ab stationibus progredi; indejaculis summoti recurrere ad suos: inde excursiones invicem fieri, et, quum pulsos indignatio accenderet, pluressubire: quod irritamentum certaminum equestrium est,quum aut vincentibus spes, aut pulsis ira aggregat suos.

4 Ita tum a paucis proelio accenso, omnem utrinque postre-mo equitatum certaminis studium effudit; ac, dum since-rum equestre proelium erat, multitudo Masaesylorum, in-gentia agmina Syphace emittente, sustineri vix poterat:aeinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viamdantes intercursu stabilem aciem fecit, absterruitque effuseinvehentem sese hostem, primo barbari segnius permittereequos; deinde stare ac prope turbari novo genere pugnae;postremo, non pediti solum cedere, sed ne equitem qui-

5 dem sustinere, peditis praesidio audentem. Jam signaquoque legionum appropinquabant. Tum vero Masaesylinon modo primum impetum , sed ne conspectum quidemsignorum atque armorum, tulerunt: tantum seu memoriapriorum cladium, seu praesens terror valuit.

XII. Ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, sipudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo gravi-ter icto, effusus opprimitur capiturque, et vivus, laetumante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Lae-

2 lium pertrahitur. Cirta caput regni Syphacis erat: eo seingens hominum contulit vis. Caedes in eo proelio minor,quam victoria, fuit, quia equestri tantummodo proeliocertatum fuerat. Non plus quinque millia occisa, minusdimidium ejus hominum captum est, impetu in castrafacto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.

3 Masinissa, Sibi quidem, dicere, nihil esse in praesentia pul-chrius, quam victorem, recuperatum tanto post intervallo,patrium invisere regnum: sed tam secundis, quam adversis,rebus non dari spatium ad cessandum. Si se Laelius cumequitatu vinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepidaomnia metu se oppressurum: Laelium cum peditibus subsequi

4 modicis itineribus posse. Assentiente Laelio, praegressusCirtam, evocari ad colloquium principes Cirtensium jubet.Sed apud ignaros regis casus, neque quae acta essentpromendo, nec minis, nec suadendo, ante valuit, quamrex vinctus in conspectum datus est. Tum ad spectaculum