Band 
Vol. II.
Seite
418
JPEG-Download
 

418 T. Livii Lib.XXX. CapJi 5 « Lib. XXXI. Cap. i.

quia tributum ex privato conferendum est, tanquam in pu-blico funere, comploratis. Quam vereor, /ze propediem sen-ii tiatis, levissimo in malo vos hodie lacrimasse! Haec Han-nibal apud Carthaginienses. Scipio, concione advocata,Masinissam, ad regnum paternum Cirta oppido et ceterisurbibus agrisque, quae ex regno Syphacis in populi Ro-mani potestatem venissent, adjectis donavit. Cn. Octaviumclassem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli traderejussit. Legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut,quae ab se ex decem legatorum sententia acta essent, eaPatrum auctoritate populique jussu confirmarentur.

XLV. Pace terra marique parta, exercitu in navesimposito, in Siciliam Lilybaeum trajecit. Inde magnaparte militum in navibus missa, ipse per laetam pace nonminus, quam victoria, Italiam, effusis non urbibus modoad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidentevias, Romam pervenit, triumphoque omnium clarissimo

2 urbem est invectus. Argenti tulit in aerarium pondo cen-tum millia viginti tria. Militibus ex praeda quadragenosaeris divisit. Morte subtractus spectaculo magis hominum,quam triumphantis gloriae, Syphax est, Tibure haud itamulto ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. Con-specta mors tamen ejus fuit, quia publico funere est ela-

3 tus. Hunc regem in triumpho ductum Polybius, haud-quaquam spernendus auctor, tradit. Secutus Scipionemtriumphantem est pileo capiti imposito O. Terentius Cul-leo : omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auc-torem coluit. Africanum cognomen militaris prius favor,an popularis aura, celebraverit, an, sicuti Felicis SullaeMagnique Pompeji patrum memoria, coeptum ab assenta-

4 tione familiari sit, parum compertum habeo. Primus certehic imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus.Exemplo deinde hujus, nequaquam victoria pares, insignesimaginum titulos claraque cognomina familiae fecere.

LIB ER XXXI.

EPITOME,

elli adversus Philippum Macedoniae regem , quod inter-missum erat, repetiti causae referuntur hae. Tempore Ini-tiorum duo juvenes Acarnanes, qui non initiati erant, Athe-nas venerunt , et in sacrarium Cereris cum aliis popularibussuis intraverunt. Ob hoc, tanquam nefas summum commi-sissent, ab Atheniensibus caesi sunt , Acarnanes, mortibus