430
T. Livii Lib. XXXI. Cap. ig — ai.
cenamque, quae in portu erant, congeri: sacerdotes victi-
4 masque adduci, et altaria in medio poni. Ibi delecti pri-mum, qui, ubi caesam aciem suorum, pro diruto muropugnantem, vidissent, extemplo conjuges liberosque inter-ficerent ; aurum, argentum, vestemque, quae in navibusesset, in mare dejicerent; tectis publicis privatisque,quamplurimis locis possent, ignes subjicerent; et, se faci-nus perpetraturos, praeenntibus exsecrabile carmen sacer-dotibus, jurejurando adacti: tum militaris aetas jurare,
5 neminem vivum, nisi victorem, acie excessurum. Hi, me-mores deorum, adeo pertinaciter pugnaverunt, ut, quumnox proelium diremptura esset, rex prior, territus rabieeorum, pugna abstiterit. Principes, quibus atrocior parsfacinoris delegata erat, quum paucos et confectos vulne-ribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce pri-ma sacerdotes cum infulis ad urbein dedendam Philippomittunt.
XVIII. Ante deditionem ex iis legatis Romanis, quiAlexandriam missi erant, M. Aemilius trium consensuminimus natu, audita obsidione Abydenorum, ad Philip-pum venit. Oui, questus Attalo Rhodiisque arma illata,et quod tum maxime Abydum oppugnaret, quum rex abAttalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret; Num
2 Abydeni quoque, inquit, ultro tibi intulerunt armal Insue-to vera audire ferocior oratio visa est, quam quae haben-da apud regem esset. Aetas, inquit, et forma, et superomnia Romanum nomen te ferociorem facit. Ego autemprimum velim, vos foederum memores servare mecum pacem.Si bello lacesseritis, mihi quoque in animo est facere, utregnum Macedonum nomenque, haud minus quam Roma-
3 num, nobile bello sentiatis. Ita dimisso legato, Philippus,auro argentoque, quae coacervata erant, accepto, homi-num praedam omnem amisit. Tanta enim rabies multi-tudinem invasit, ut repente proditos rati, qui pugnantesmortem occubuissent, perjuriumque aliis alii exprobran-tes, et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devo-vissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent,, re-pente omnes ad caedem conjugum liberorumque discur-
4 . rerent, seque ipsi per omnes vias leti interficerent. Ob-stupefactus eo furore rex, suppressit impetum militum:et, triduum se ad moriendum Abydenis dare, dixit. Quospatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infestiedidissent victores: nec, nisi quem vincula aut alia ne-cessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem ve-nit. Philippus, imposito Abydi praesidio, in regnum red-
5 iit. Ouum, velut Sagunti excidium Hannibali, sic Phi-lippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fe-cisset, nuncii occurrerunt, consulem jam in Epiro esse, et