432
T. Livii Lib. XXXI, Cap. 22 — 24.
eo cursu hostes in proelium venerunt. Dextra ala (inalas divisum socialem exercitum habebat) in prima acielocata est: in subsidiis duae Romanae legiones. M. Fu-rius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L.
4 Valerius Flaccus (legati omnes erant) praepositi. Praetorsecum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, habe-bat : cum quibus circumspicere et obire ad omnes hosti-um subitos conatus posset. Primo Galli, omni multitudi-ne in unum locum connisi, obruere atque obterere sesedextram alam, quae prima erat, sperarunt posse. Ubi idparum procedebat, circumire a cornibus, et amplecti ho-stium aciem (quod in multitudine adversus paucos facile
g videbatur) conati sunt. Id ubi vidit praetor, ut et ipsedilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laeva-que alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat, aedem-que deo Jovi vovit, si eo die hostes fudisset. L. Valerioimperat, ut parte duarum legionum equites, altera socio-rum equitatum in cornua hostium emittat, nec circumire
6 eos aciem patiatur. Simul et ipse, ut extenuatam medi-am deductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferreconfertos milites, et perrumpere ordines jubet. Et cornuaab equitibus, et medii a pedite pulsi: ac repente, quumoinni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga ver-tunt, fugaque effusa repetunt castra. Fugientes persecu-tus eques, mox et legiones insecutae in castra impetum
7 fecerunt. Minus sex millia hominum inde effugerunt:caesa aut capta supra quinque et triginta millia cum sig-nis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis, multa prae-da oneratis, plus dncentis. Hamilcar dux Poenus eo proe-lio cecidit, et tres imperatores nobiles Gallorum. Pla-centini captivi ad duo millia liberorum capitum redditicolonis.
XXII. Magna victoria laetaque Romae fuit. Literisallatis, supplicatio in triduum decreta est. Romanorumsociorumque ad duo millia eo proelio ceciderunt: plurimidextrae alae, in quam primo impetu vis ingens hostium
2 illata est. Ouanquam per' praetorem prope debellatumerat, consul quoque C. Aurelius, perfectis, quae Romaeagenda fuerant, profectus in Galliam, victorem exercituma praetore accepit. Consul alter, quum autumno fermeexacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hiberna-
3 bat. Ab classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudiustriremesque Romanae, (sicut ante dictum est) Athenasmissae, quum Piraeeum pervenissent, despondentibus jamanimos sociis spem ingentem attulerant. Nam et terrestresab Corintho, quae per Megaram incursiones in agros fierisolitae erant, non fiebant; et praedonum a Chalcide naves,quae non mare solum infestum, sed etiam omnes maritimosagros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare,
sed