A. V. C. 553. A. C. 201 .
455
haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum .supplicatio populo in diem unum edicta, et ad omnia pul-vinaria res divinae factae.
II. Carthaginienses eo anno argentum in stipendiumimpositum priinum Romam advexerunt. Id quia probumnon esse quaestores renunciaverant, experientibusque parsquarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta, in-tertrimentum argenti suppleverunt. Petentibus deinde, ut, 2si jam videretur senatui, obsides sibi redderentur, centumredditi obsides. De ceteris, si in fide permanerent, spesfacta. Petentibus iisdem, qui non reddebantur obsides,ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traduce-rentur, concessum, ut Signiam et Ferentinum transirent.Gaditanis item petentibus remissum , ne praefectus Gades 3mitteretur, adversus quod iis, in fidem populi Romanivenientibus, cum L. Marcio Septimo convenisset. EtNarniensium legatis, querentibus ad numerum sibi colo-nos non esse, et immixtos quosdam non sui generis procolonis se gerere, earum rerum causa tresviros creare L.Cornelius consul jassus. Creati P. et Sex. Aelii (Paetis 4fuit ambobus cognomen) et C. Cornelius Lentulus. QuodNarniensibus datum erat, ut colonorum numerus augere-tur, id Cosani petentes non impetraverunt.
III. Rebus, quae Romae agendae erant, perfectis,consules in provincias profecti. P. Villium, in Macedo-niam quum venisset, atrox seditio militum, jam ante irri-tata, nec satis in primcipio compressa, excepit. Duo mil-lia ea militum fuere, qui ex Africa post devictum Hanni-balem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniampro voluntariis transportati erant. Id voluntate factum 2negabant: Ab tribunis recusantes in naves impositos. Sedutcunque, seu injuncta, seu suscepta foret militia, et eamexhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse.Multis annis sese Italiam non vidisse : consenuisse sub armisin Sicilia, Africa, Macedonia. Confectos jam se labore,opere, exsangues tot acceptis vulneribus esse. Consul, cau- 3sam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur,videri, dixit. Seditionis nec eam, nec ullam aliam satisjustam causam esse. Itaque si manere ad signa, et dictoparere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum.Modestia fiaciUus, quam pertinacia, quod velint, impetra-turos.
IV. Thaumacos eo tempore Philippus summa vi op-pugnabat aggeribus vineisque -, et jam arietem inuris ad-moturus erat. Ceterum incepto absistere eum coegit su-bitus Aetolorum adventus, qui, Archidamo duce inter cu-stodias Macedonum moenia ingressi, nec die, nec noctefinem ullum erumpendi, nunc in stationes, nunc in operaMacedonum, faciebant. Et adjuvabat eos natura ipsa loci.